Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

§.v. III. Arx FRAKNO, siue FORCHTENSTI ArcisFrakno Eadem regione, qua Szaru-ko, sub meridianum solem, FRAKNO retustus: praecelso monti insedit. Vetustum opus, et si credamus conie­cturis, natiuitate SERVATORLS generis humani, prius, saltem illi coaeuum. Pannonas veteres struxisse molem, multi adhrmarunt no­bis. quam postea Romani, Pannonia potiti, instaurarint, collocato isthic praesidio, quod adcolas Pannones, si fraena mordere vellent, in officio contineret. Atque ex horum quidem opinione, statio fuit militaris, inter Camuntum, Sabariam, atque Scarabantiam, opportune collocata. TRAIANO postea rerum potito, et cum is, de victis Dacis triumpharet, communitam iterum fuisse arcem, memorant, lapide, exterioris portae apsidi, instructo, cum inscriptione: TRAIANO AVGVSTO TRIVMPHATORI P. P. S. sed quem demum vetustate exe­sum instauratores alii, insigni, antiquitatis et famae dispendio, eliserunt. Gotis, Pannoniarum potitis, id maleficii adscribunt non­nulli; ego, si quid rei verae est, Hunnorum, qui Gothos vicerunt, inueterato in Romanos odio, hoc, quidquid erat facinoris, adtri­buerim: quippe qui, colonias et municipia Romanorum, vbi se dabat occasio, aut penitus solo aequabant, aut in eum modum conuel­lebant, ne accipiendis et defendendis praesidiariis, essent idonea. Tunc vero, in Hunnorum venisse potestatem aiunt, Fraknensem ar­cem, cum Attila, victis Macrino et Detrico, Romanarum legionum ducibus, vtraque Pannonia potiretur. Hac illi narratione ita sibi placent, vt nihil dubitent adfirmare, ante expeditionem eam, qua Macrinus, et Detricus, profligati fuere, ista planitie, quae arci sub­sternitur, Hunnos, ATTILAM magna, totius exercitus, consensione ac plausu, in regem elegisse, praelusisseque ea re, insigni illi, quam de Romanis reportauerunt, victoriae. Haec illi. Anctoris, deea, II. Nihil contrairemus, si historiarum monumenta suppeterent, opinatio: ^is j s tiusmodi narratiunculis, velificatura. quae cum nos deficiant, procliue quidem est, ex ingenio, de rebus antiquis, comminisci ve­ro similia, non item vera, et extra dubitationis aleam posita, sine falsi formidine, in litteras referrc. Ergo, fateamur oportet, quod haud illubentes fecimus saepius, in obscuro delitescere, cum exor­dia arcis Frakno, tum quae ea consequuta sunt, belli pacisque fata. Si vocabulum eius Germanicum, Forchtenstein, quod horribilem me­tuendumque lapidem significat, existimaueris; aut priscis illis Boiis, qui deserta, circum Peisonem lacum coluere; aut, qui his erant, poste­riores, Gothis, tribuendae fuerint arcis origines. Hungaricum certe [p. 117b] nomen Frakno, ex illo detortum esse, nemo Hungarus, aetymo­logiae gnarus, temere negarit. Nam si Germanica vox, Hungarice

Next

/
Thumbnails
Contents