Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
gruente iam vindemia. Igitur, necesse est, adtenuari, ciuium opes, istis casibus: quas, si forte vnus alterue annus benignior restituat, difficile est, tenue adeo lucellum, ita dispensare, vt, neque cultui vi[p. 106.]neatico, atque pendendis tributis, desit quidquam, et vitae sustentandae, quantum satis est, sufficiat. Certe, soluendorum tributorum, vix vllibi difficilior ratio est, quam vbi ea solo vini prouentu, censetur. In primis, pauperes siluarum sunt, Rustenses, quod ego in praecipuis vrbis difficultatibus retulerim. Itaque, quod residuum e caeduo nemore, habuerunt, pro aedium numero, partiti sunt. Hinc illud dicterium: opulentos adeo Rustenses esse, vt suae, singulis ciuibus, siluae sint. Ita est omnino, sed quae vna, aut altera ilice, effoeta ea, et ad occasum procliui, constent. Sunt tamen, qui conserendarum arborum cura tangantur, vbi annosae quercus defecere. Sane, quidquid lignorum, vsus quotidianus poscit, magno id aere, peregre adsciscendum est. §. XII. Ciuium ingenium: Denique, quod ad ciues adtinet, sunt hi, cum elegantiae quadam adfectatione, industrii, atque hilares magis, quam tetrici. Ingeniis pollent, artium liberalium capacibus. Hinc est, vt exteros adeant, litterarum caussa, neque, nisi coacti, alios in senatum legant, quam qui eruditionis qualicunque laude, reliquos antecelmutui conuictus, et lunt. Succurrunt sibi mutuo, et lubentes, et liberaliter. Amicitias, moresrehqm: quas seu adfinitate sanguinis, seu animorum coniunctione, iniuere, religiose habent. Peregrinos perquam humane accipiunt, eo forte culpandi, quod officiorum praecipuum istud ducant, si, quos habuere conuiuas, lautius pastos, vino sepeliant. Quin et inter Rustenses non desunt, qui scythissare ament. [p. 107.] Reliqua bonorum ciuium munia, egregie Rustenses obire sciunt, et cum fere destituantur scholis, dant tamen operam, vt liberos alibi, summa cura, educent, et ad virtutem adsuefaciant. Lingua promiscue omnibus, Germanica est; sed non vndiquaque pura. Hungaricam viri addiscunt, vt miscere cum Hungaris possint commercia. Feminarum laus omnis rei familiaris cura sollicitiore absoluitur. Paucas nominaueris, quae non ducantur gloria, oeconomiae impensius administrandae. Certe, quae non sunt ad rem adtentae, in opprobrio habentur, cum familiae, tum vrbis etiam. Neque tamen desunt, quas luxus exoticus corripuerit. Nos iam vrbi, iucundae illi, valedicamus, ex animo felicitatem omnem conprecati.