Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Fata vrbeculae obscura, etcur? adfiigitur bellis Hungaro­Austriacis: qttando ditioni Ovariensi accesserit, coniectatio: Tametsi autem, non obscure ad Romanos vrbis nostrae origo po­test referri; tamen, difficile explicatu est, qua sit fortuna vsa, inde a pridem suis exordiis: tum, quod incuriosa illa aetas, nihil in litteras re­tulit; tum, quod temporum, quae se exceperunt, malignitate, ad eam paruitatem oppidum fuit redactum, vt vix esset, cur eius meminissent scriptores, etiam curiosissimi. Istud, non sine veri specie conieceris, iis bellis, quae inter Hungaros, et Austriae Styriaeops, duces, crudeliter gesta sunt saepius, Rustino, tenui licet oppido, haud pepercisse fortu­nam. Huc retulerimus, euastatam a Friderico, vltimo Austriae Duce, oram hanc Hungariae, iis plane temporibus, cum caeso a Tartaris BELA IV. regio cis-Danubiana omnis, deleta prorsus est. Postea, Ottocarus, semel iterumque, limites istos, infestis armis, inuasit; quin tenuit etiam, ex eius foederis legibus, quo Be/ae, quem diximus, limitanei hi Comitatus, a Friderico, extorti fuerunt. Neque mitius cum Kustensibus actum ea tempestate est, qaaA/bertusl. nunc Gunsenses Comites, nunc ANDREAM III. regem, bello, a finibus suis, arcere cogebatur. Haec, inquam, ex conuersionibus illorum temporum facile est colligere. Eadem ista aetate Rustenses, ditioni Ovdriensi, primum accensos fuisse, opi[p. 96.]namur. Quia cmmA/bertusY. acceptos, ex ea pactione, cuius meminimus, Comitatus, Semproniensem, et Gastriferrei, ne bello quidem eripi sibi passus est; Mosoniensem contra ditionem, quin et Pisonium, do­tis nomine, Agneti filiae, ANDREAF. III. collocatae, tradidit. In iis, seu vicis, seu oppidis, Rustinum tunc fuisse, auguramur, quae Ovdriensem il­lam ditionem, reginarum, ex eo tempore, dotem, constituerunt. §. IV. Donaturpriuilegiis a Maria regina: datur pignori a sequutis regibus duriusque babetur: Hucusque, in obscuro fuit Rustinum: quippe, sua tenuitate incog­nitum. MARIA, Ludouici I. filia, rerum apud Hungaros potita, priuilegiis idem ornauit; anne etiam in oppidorum numero posue­rit? non habeo adfirmare, cum non desint, qui credant, retrusiori aetate, eo honore, Rustinum fuisse auctum. quod inde colligas, quia, prisca iam tum aetate, inusto charactere, vasa sua vinaria, notandi facultatem, acceptam a regibus, habuerint. Quomodocunque se res ea habeat, mansit certe, in Ovdriensi ditione, ad nostra vsque tem­pora, tametsi auulsum subinde et pignori u) a regibus datum. Qua Cp) Erant in pigneratoribus illis, Comites Harrachii, qui ditionem, ad annum vsque MDCXXX. possedere. His Episcopus lauriensis A. MDCXXXIII. successit, dum per manus quasi traditum, in illustris viduae Tamoric^ianae potestatem venit, indultu LEOPOI.­DI M. tandem redemtum.

Next

/
Thumbnails
Contents