Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Carnunto Vlmo XIIII. Scarabantia XXV. Sabaria, reliqua, XXXIII. Iter nimirum describunt, Carnunto, colonia superioris Pannoniae, in inferiorem illam, in qua fuit Sabaria. Carnuntum, cuius hodieque exstant rudera, ad Petronellam, edita illa Danubii ripa, sedisse, prolixe LAMBECIVS c) docuit. Hinc in austrum proficiscentibus Vlmi, id est: Rustum hodiernum obiiciebatur eodem illo, quod tabulae designant, XIV. mille passuum interuallo discretum. Inde Scarabantiam ibatur, Vlmis, XXV. millibus passu[p. 94.]um seiunctum. quod idem spatium, inter Rustinum et Csepregum, si istud sit Scarabantia, interfuerit: Nobis certe, haec, de Vlmi situ, coniectura, vti vero similior, ita CLVXERT 1 ' illa, multis modis potior est. Atque sic quidem, si Romana vrbi nostrae denominatio quaerenda est, non ea iam a rure, sed ab Vlmis, repetenda erit. §•11. Locus colonia Romanorum carere nequiuit: quod, ex amoeno eius positu, salubritateque aeris, colligas: Non potuimus ista siluisse: quippe, eorum, nemini, qui antiquam geographiam, cum noua contulerunt, obseruata. Pronum hinc est, de vrbis antiquitate, coniectare. Nimirum, habuerunt isthic sedes suas Romani, cum Carnuntum, a Legione XIIII. Gemina teneretur; siue demum locus tunc, suburbanis viliis, siue a coloniarum tribubus, varie, spargi solitis, frequentaretur. Profecto enim, laetabantur Romanorum municipia, villis, opportuno loco positis. Ergo, non facile crediderim, incultum fuisse tunc, locum, dum vniuersa circum regio, a Romanis habitabatur. Enim vero, est hodieque vrbis positus, qui cogitari potest, amoenissimus. Hinc lacu rigatur, agros pulchre adlambente; illinc obsepitur monte, non alto quidem, neque praerupto, sed molliter surrecto, et ita vestito, vt nihil eius obtutu dici possit iucundius. Inter montanos itaque hos tumores, et aequor illud Peisonis, Rustum plano loco insedit. Circum agri sunt frumentarii, modici illi, atque vltra hos, per montis, quem diximus, venustos cliuos, vineta, fructus praestantia, vix quidquam Semproniensibus concessura. Aeris, praeterea salubritas tanta, [p. 95.] vt pestilentiam raro admittat; quin immo, perfugio his subinde existat, qui aeris contagium, alibi conualescens, fugiunt: id quod a Semproniensibus A. MDCCXIII. factitatum fuisse, meminimus. c,) In Augusta Bibliotheca Vindobonensi, quae iam non est ad manus. Adde CHRIST. CELLARIVM, Geographiae Antiquae, Lib. II. Cap. VIII. p. 551. seq. d '' Vindeliciae. Cap. v. p. 26, 29.