Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

13. ) Stodra, et 14. ) Zemmendorff exiles vici, frumenti tamen prouentu, haud infelices. [p. 145.] 15. ) Borbolya, Germanice Walbersdorff melioris est soli, quippe vini, et frumenti, feracis. 16. ) Nagy-Mdrton, seu Matersdorff colitur a Germanis, viti et segeti, cum cura, operantibus. [p. 144a] 64 17. ) Frauen-Had, infra Nagy-Marton, haud importune positus, adeoque, a cognomine vico alio, qui in ditione Lanserensi, occurret, omnino discriminandus. Sortitus est nomen, a templo, quod Diuae Matri, consecrauere primi, quicunque fuerunt, conditores. Ergo, instituun­rur huc sacrae peregrinationes, ex voto susceptae; cum diebus aliis B. V. Mariae festis, tum in primis, altero Pentecostes die. Solemnes tunc, totaque hac ora, celebres choreae, isthic agi consueuerunt, quas vulgus Hoss^u-Tdnt^, seu Langer-Tantz adpellat. Origo festiuae hu­ius consuetudinis tacenda non est. Ferunt accolae priscis temporibus de diuidundis ditionum finibus, inter fratres germanos, qui ea tem­pestate late per prouinciam dominabantur, coortam litem, armis, ex saeculi more decidendam, litigantibus placuisse. Itaque die pra­estituto, cum fratrum vterque, suorum caterua stipatus, in apertos campos, praelium inituri descendissent, iamque instructa vtrinque acie, signum pugnae miles operiretur, arbitri, quos secum habebant, vt fraterno sanguini parceretur, litem, amicis iurgiis tentandam denuo suadent. Nec euentu caruit consilium. Praeter omnium enim spem, diremta lis, compositaque extemplo 6 "" 1 fuit. Coiuere mox fratres, et spectante hinc atque illinc exercitu, diu mutuis in amplexibus, plo­rantes haesere, odia, quae hactenus exercuerunt, erroremque suum palam detestati. Eo viso, militum praefecti, non iam classicum, sed ouationem cani iubent, quod dissidium, nec tentata pugna, profliga­tum conspiciunt. Intonuere ergo, tibiae, tubae atque tympana, toto, quam longe constiterat, exercitu: fratribus, noua hac laetis concordia, choreas militi praeeuntibus. Tunc et multitudo omnis in tripudia, et saltus effunditur. Diei potior pars, inter haec laetitiae oblectamenta extracta, ac ne fomenta deessent hilaritati, commeatus omnis, qui in promtu erat, militi distributus est. Postremo, quod rem omnem, ha­ud sine numine gestam, fratres existimauerunt, eodem loco, quem mutuis amplexibus, insignem reddiderant, aedem DIVAE MATRI ex­aedificandam vouent, simulque sanciunt, vt dies ille, ad recolendam rei gestae memoriam, sacris peregrinationibus, laetisque tripudiis in annos singulos, ad eandem hanc aedem concelebretur. Quod et ita fit. Posteaquam enim, multitudo, quae huc confluxerat, sacris aliquantis­per operata est, ouanti similis, in choreas ruit, non prius cessaturas, quam serus vesper ingruerit. Qui solemnitatem hanc spectauere, vno

Next

/
Thumbnails
Contents