Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
scilicet se sensere. Postridie Kerius, cui officii, quam amicitiae ratio potioi; frequenti armatorum comitiua, Viennam deducit, Deum hominumque fidem necquidquam inclamantes. [p. 125.] Haec ad arcis historiam pertinet, quae ideo non potuimus non commemorare. §.IX. VII. ARX KERESZTUR, SEU CREVTZ Keresztur Germanis Creutz: conditores Nadasdii: vicus adsitus, a quibus colatur? vini buiatis laus: ager frumenti diues: spica inusitata: Aliquot milliaribus distat ab hinc in orientem arx KERESZTUR, Germanis CREVTZ, loco plano et campestri, modice in meridiem cdito, in quo vinearum culturam habet. Castrum in quadratam formam cogitur, structura forti et laeta, quam fossae, alte depressae, circumueniunt. Conditores Nadasdii fuere, nihil relinquentes residui, quod ad ornamenta molis facere posse existimabant; sed, quum arte robustam fecerint, a natura situs destituitur; quo circa resistere diu vi hostium haud potest. Ceteroquin, cum habitatu opportuna sit, rarissime tamen, heros isthic diuersari, aduersum est; hospitio itaque, ditionis praefectum, accipit. Vicum arci subsitum, praeter Hungaros, Germanosquc, ludaeorum simul colluuies, inhabitat. Habet agrum, gignendo vino haud importunum, quod inde colligas, quod et Silesiis, delicatioris gustus mercatoribus, non raro sese adprobet. Frumenti autem solum, nusquam potest esse fertilius. A. MDCLXXXV. siliginem tulit tanti profectus, vt dignum putarent eruditi, cuius spicam insigni naturae prodigio excellentem, ad exteros deportarent. Ea certe d) quae Katisbonam delata est, longa fuit spithamam, et duos digitos, crassa pollices duos. Ex spica principe, sedecim aliae minores, iucundo ordine, prominebant, spissi contextus, et longarum aristarum. Cuius icona, heic expressisse, eo minus lectori displiciturum credimus, quo rariora sunt, munificae naturae, istiusmodi prodigia. [p. 126.] §. X. VIII. ARX-KAPUVAR Kapuvar, situs ad praecludendum bosti aditum, commoditas: Consedit intra Arabonem fluuium, insigne olim castrum. Aditum dixisses ad Pannoniam inferiorem: quippe quae, eodem hoc tractu, a superiore diuidebatur. Quocirca KAPUVAR vocarunt Hungari, quasi arcemportae, per quam adhuc iter ad interamnanos aperitur. Qui Kaposvdr nominant, haud recte meminerunt, nomen istud alii arci, ad c) Caposum, amnem, quo circumfunditur, competere atque ad ComitatumSimigiensem pertinere. ILxArabone, late diffuso, in stagna residentibus aquis, oppordJ Vid. HOBERGIVS, P. II. Lib. vn. Cap. 26. p. 46. c) De ea ISTVANFFYVS Lib. xix. p. 375. 14. et nos, in historia Comitatus Simigiensis, Parte Speciali, Membro i. Sect. i. num. II.