Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
§.VIII. VI. ARX KOBELSDORFF, SEU KABOLD. Kobelsdorff, siue Kabold: palatiorum modus: suburbanum et eius incolae: Nobilitauit arcem Zrinii, f/Frangepanii captiuitas: Eiusdem gentis possessio est, arx quoque KOBELSDORFF, gemino aediricio, vetustiore altero, de quo praeter disiectos muros, et obsoleta rudera, vix quidquam notaueris; altero nouo et recentius exstructo. Aditu duplici gaudet, fossis circumdata ingentibus, et alte depressis. Interne sunt palatia splendida quidem; sed modi antiquioris. Totam intus tricliniorum, cubiculorumque fabricam, vetustae imagines et insignia, domus Es^terhd^iae, siue obtegunt, siue distinguunt. Ex ea parte, qua vetustiori arci vicinum est aedificium, diaetam habet, varii generis pigmentis coloratam. Praeter fabulas, et id genus festiuam poesin, visuntur passim imagines ex historia sanctiori, auctore Kerio, qui arcem recentiorem, ea qua constat structura, condidisse traditur. Vltra plura sunt triclinia, magni operis, sed quae granarii modo vices, praestant. Ante portam ludaeorum sedes est, longa serie domuum ad riuulum vsque, exporrecta. Inde Christianorum ineunt domicilia. Vini heic prouentus nullus, frumenti contra reditus non plane modici. Sunt et opifices variarum artium. Ceterofp. 124.]quin situs loci profundus est, et ob eluuiones aquarum incommodus, perniciabilis agris futurus, nisi crepidines essent, quae hinc inde adgestae, exundantem riuum, coercerent. In hac arce, Zerinius, et Frangepanius, coniurationis aduersus LEOPOLDVM M. auctores, per Kerium A. MDCLXX. intercepti sunt. Nimirum, vbi diutius Csdktornensem obsidionem tolerare nequiuissent, ex arce profugerant, alibi, si qua possent, conflato facinori, praesidia quaesituri. Rem ita memoriae prodidit WAGNERVS C) Interim, inquit, miseri Zrini, et Frangepani, per siiuas et loca inuia, errabundi, rerum omnium nudi, terrore, furiisque suis acerbius, quam tot iacturarum sensu laniati, quo se verterent, plane ignorabant. Optimum consilium Viennam recta petere, et ad Caesaris mitissimi pedes stratos, facinorum veniam implorare. Non aliud prudentius ab ipsis consultum, nec expeditior ad salutem via patebat. Verum, quae fugitiuos sequebatur nemesis, id quoque probe decretum, manibus excussit. Ouippe, quum sine diuerticulo 1/iennam contendere, neque cuiusquam se fidei prius, quam Caesaris permittere, oportuisset, ad Kerium Comitem, e via declinant, seu amico fisi, seu fame et iassitudine adacti. Magnam famuiorum turbam trahebant. Excusauit Kerius loci angustias, tantae multitudini impares, senos quisque famulos sumeret, re/iquis foris degendum. Suspecta, iure, oratio videri poterat; sed iiii, seu calamitatis sensu confusi, seu Deo impellente, iibentes conditionem ineunt. Vix arcem ingressi, vt sublicium pontem adtolli a tergo vident; captos c) Historia LEOPOLDI M. Lib. iii. ad annum mdclxx. p. 244. seqq.