Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Immo et Ferdinandus olim secundus Augustus Romanorum Imperator, et rex Vngariae auus et praedecessor noster colendissimus piissimae reminiscentiae in certis quibusdam benignis litteris [p. 117z] suis donationalibus eidem Comiti quondam Nicolao clementer elargitis, hanc ipsi laudem tribuit scribendo: 'Dignissimum' inquit 'te esse censuimus, qui non solum praeclare factorum tuorum in omnem tuam, tuorumque posteritatum, cum immortali, et insigni nominis tui memoria duraturum testimonium a nobis accipias, sed et altiores quoque honores, et dignitatis gradus ita exigentibus eximiis meritis tuis eueharis', sed et in aliis gratiosis litteris, eiusdem olim Imperatoris et Regis donationalibus, hoc et id per expressum de eodem habetur. 'Neque concepta iam pridem de te spe nostra, vnquam frustrati sumus. Nihil enim omnino hucusque in te desiderauimus, quod vel a solerti et prudenti duce, vel animoso et forti milite, aut fideli et constanti seruitore in vtroque fortunae statu, cum perpetua et immortalis nominis tui gloria, et laude exspectari potuit: Vt et illud sicut ad cumulum virtutum et meritorum tuorum, ita etiam ad decus et ornamentum nominis tui accederet. Te in publicis ac generalibus regni comitiis anno millesimo sexcentesimo vigesimo quinto Sopronii celebratis, vnanimi vniuersorum fidelium nostrorum statuum et ordinum consensu, in eiusdem regni nostri Hungariae Palatinum eligemus.' Praeterea in litteris Serenissimi quondam Philippi Hispaniarum regis, ad praetitulatum olim Ferdinandum secundum auum nostrum, ratione eiusdem quondam Comitis Nicolai Esterhas Palatini exaratis, id continetur, 'habentes' inquit 'singularem informationem et famam gloriosam bonarum qualitatum virtutem, et laudabilium actionum, ac meritorum personae nostri charissimi et dilectissimi cognati domini Nicolai Esterhas de Galantha Palatini Regni Hungariae, elegimus et denominauimus equitem et confratrem nostri ordinis, quatenus hoc pacto ordo magis illustris, et maioris reputationis fiat.' Ex quibus breuiter declaratis rara quidem quondam Comitis Nicolai Esterhaz fidelitas in perpetuam posterorum suorum memoriam elucescit. Cuius filius primogenitus spectabilis nimirum ac magnificus olim Comes Ladislaus Esterhas de praeallegata Galantha, praedefunctae quondam suae Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Ferdinandi III. domini videlicet genitoris, et praedecessoris nostri desideratissimi piae memoriae Camerarius, Consiliarius, praesidiique Papensis supremus Capitaneus in viridi adhuc aetate praetactis laudabilibus antelatorum maiorum suorum vestigiis inhaerendo domestica gloria non contentus, suo quoque Marte genus et familiam suam [p. 117aa] 33 alioquin vetustam, ac vt praemissum est celebrem, maioribus gloriae titulis illustrare condecorareque voluit, dum contra naturales Christiani nominis hostes, Turcas, ad pagum Nagy-Vezekeny, in anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo