Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

praesente sacratissimo quondam principe Maximiliano, pariter Imperatore, in proelio ad campum Keresztes, gloriose occumberet. 24 Spectabilis item ac magnificus olim Comes Nicolaus itidem Esterhaz de mentionata Galantha, perpetuus de Frakno filius Francisci quon­dam Esterhas de eadem Galantha, ex generosa et magnifica olim domina Comitissa Sophia Illeshazy de Trenchen susceptus, mari­tus quippe generosae ac magnificae dominae Comitissae Christinae [p. 117y] Nyari de Bedegh, laudabilibus maiorum suorum insistens vestigiis, eorum nulli secundus, post multas de hostibus partas vic­torias, Deo, regi, et patriae charus, in Palatinum Regni Hungariae, exigentibus id aliis quoque meritis 3 " et eximiis suis qualitatibus ab vni­uersis eiusdem regni Statibus, ac Ordinibus sub generali eorundem Dieta 31 anno millesimo sexcentesimo vigesimo quinto, Sopronii ce­lebrata fuit electus, atque creatus, postmodum autem aurei velleris equitis, Comitatuumque Zoliensis, Soproniensis, et de Beregh su­premi Comitis titulis ac honoribus insignitus, et condecoratus, nec non intimus Consiliarius, Camerarius, et Locumtenes regius factus, et sic praeclare gestorum, ac virtutum suarum decus eximium, illiba­tamque erga praelibatam augustissimam domum nostram fidelitatem, hanc promeruit dignitatem. Hinc 32 namque tanquam partium iam fa­ti regni Hungariae antemontanarum, et praesidii Ersek Vjuariensis, confiniorumque eidem annexorum generalis capitaneus exstitit. Ibrahimum Bassam Boszniae ex Marchionatu Morauiae reducem fortiter agressus, post cruentum cum eodem initum praelium, exigua suarum manu fugauit, sex millibus eorum deletis, et insuper capti­uorum christianorum quatuor millibus et vltra eliberatis: alia vero occasione turcam Neogradium seu Novigradum obsidentem repulit, victorque castris hostilibus potitus est: quin et perfidos Regi, ac pa­triae rebelles saepius fudit, arcem Lednitzcnsem occupauit, ipseque ab hostibus in arce sua Lakompak obsessus, iisdem resoluta mente res­titit, et excursione, seu eruptione contra illos facta, auxiliaribus sese copiis adiungendo hostium ad quinque millia deleuit, aliaque quam plurima bella feliciter gessit, pro dulci patria, nullis parcendo labori­bus, fatigiis et sumtibus, aut vitae pericula permiscendo. Ita quidem, vt de eodem quondam Comite Nicolao, Reuerendissimus olim in Christo pater Dominus Franciscus sanctae Romanae Ecclesiae pres­byter Cardinalis a Dietrichstein testimonium clarum ediderit, dum ipsi, inter alia sic scriberet. 'O! regni defensor acerrime, optimi ac gloriosi regis ac imperatoris optime, et qua familiae, qua virtutum splendore nobilissime regni praeses, pacis et tranquillitatis assertor, cuius singularem Zelum religio, Caesar illibatam fidelitatem, reg­num iustitiam inconcussam, proceres dexteritatem, & prudentiam non vulgarem, templa auitam pietatem praedicant, colunt, reuerentur':

Next

/
Thumbnails
Contents