Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

quam seruiat luxui. Vnam alteramque vestem habent mundiorem, matrimonia: quam diebus festis induant, reliqua parabilior est. Connubiis non fe­stinant; sed, prout de viuendi modo, inter nubentes conuenit, coniun­guntur. Dotem, non virgo iuueni, sed virgini iuuenis, offert; mutua tamen et hac, inter vtrosque obtinente, si sponsa sit vidua. Nuptiarum solemnia summa modestia, pauci cum choreis, celebrant, neque hi, nisi forte plebei. Viuunt plurimi, tam inter amoris, quam auxilii am­mores. plexus, marito vxoris, et vicissim vxore, mariti vices, subleuante. Ita­que, certant inter se honestissima diligentiae aemulatione, adnitentes rem familiarem, cura sua, et conseruare iugiter, et facere opimiorem. Parentum virtutes, Hberi referunt; patres filiis, filiabus vero matres, plane imitantibus: vt Semproniensium etiam exemplo constet, non alia via facilius, siue ad virtutem, siue ad vitia deduci liberos, quam paren­tum rmitamento. Fratrum sororumue filiis, ldem apud patruelem, aut auunculum, qui apud parentes, paratus est amor. Cunctis, magna inui­cem coniunctio. Ingentem dolorem parit, casus mortis; sed et alio­rum, quos diligunt, obitum moeste ferunt. Aduenas, in primis amant, coluntque. quibus, si vsquam [p. 77] honor habetur, heic tanti fiunt, vt recedere doleant. Virtutum ciuilium princeps est, quod, eo in re­gem sunt amore, vt vita, et facultatibus, carere malint, quam fide aduersus principem. Verbo, nisi vini copia, plebis quandoque mores vitiaret, primorum autem non paucos, alieni luxus aemulatio, in trans­uersum ageret; Sempronium, in iis vrbibus haberi posset, quae sunt moratae optime beneque constitutae. Difficile est vero, Baccho adflu­ere, non item vitiis, in primis homini plebeio, vitae felicitatem, cibo et potu, metienti. §. XXX. Vitae sustentandae Vitam, plerique ciuium ex agro sustentant frumentario, et vineis, ratio, fineata 3 " est quarum cultu occupantur plurimum. Emunt vineas, quantas possunt, cumpnmis. et quod inde redituum acceperunt, aere vicissim commutant. Vnicus vini prouentus, aeri, lucrando idoneus, hic censetur, cum res agraria alia, vix sufficiat alendae familiae. Itaque, maxima pars, id dat operam, vt, et vindemiam largam habeat, et si tempus ferat, aere commutet, non plane parcissimo. Nihil viris incumbit magis, quam vt rusticentur longe adcuratissime; mulieribus interim, omnia domi adcurantibus, quae ad vendibilis fructus commendationem spectent. Et sciunt omnino nostrae, quae sunt ad rem adtentiores, quemadmodum vinde­mia, non modo recte cogatur, sed vendatur etiam, cum foenore opimiore. Qui autem fructus, mercatoris palato improbantur, domi hos, sub haedera vendunt. qui si non respondent sumtui, saltem, quomodocunque reddunt impensam. Ceterum, si qua alia re excellunt feminae Sempronienses, fructuum profecto est conditura. Quidquid praestantiojp. 78]rum pirorum est, prunorum, et persicorum, iucun-

Next

/
Thumbnails
Contents