Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

dissime torrere norunt, atque ita in capsulas reponere, vt laudssimis etiam mensis, summa adprobatione, adponi mereantur. Qui siccando­rum fructuum modus, etsi passim in Hungaria frequentetur, nullus tamen, gratior, atque pretiosior eo est, quem Semproniae nostrae, longo vsu, addidicerunt. Adparet hinc, quam sit difficilis vita, cuius rationes solius agri cultu absoluuntur. Nunc enim saeuitia caeli, spem anni pla­ne intercipit; nunc collectum fructum, necessitates aliae, ante consu­munt, quam in rem verti possit. Itaque, prouidentia oeconomo opus est, ne se suaque, vni, eidemque dubio prouentui, credat. Quare fit, vt multi nostrorum, praeter vinearum cultum, aliis quoque operis inui­gilent. Qui Htteris non proficiunt, mercatura vitam subleuant; alii in artes incumbunt sedentarias. Multi, quaestus gratia, nihil non faciunt; nunc e vini, nunc e frumenti, nunc etiam e pecorum, aliarumque re­rum, mercatu, lucrum sibi spondentes. Quod, quum inde ab antiquis temporibus, fieri vidissent, optimi reges, fora statuerunt, non hebdo­madaria modo; sed etiam annua, quibus, facto viciniarum concursu, merces vrbanae, vendi et redimi possent. Praeterquam enim, quod singuli Dies Veneris, foro frequentantur. Adiecit his LVDOVICVS I. diem DD. E/isabethae, et Margarethae; quos postea MATTHIAS, et alii reges auxerunt, cum Dominica Inuocauit, tum, die Phi/ippi et Iacobi Aposto/orum. His, anni vicibus, tanta hominum multitudo confluit, vt [p. 79] non tantum merces domesticae vendi possint; sed et redimi, quod adfertur. Vini vero ad exteros auehendi, quae sit nostris libertas, quia alibi docuimus, non est opus heic recognoscere. eius molestiae: quae Semproniensium sint occupationes reliquae: mercatus hebdomadarii, et annui. §. XXXI. 31 Sunt itaque Sempronii, expeditae ad viuendum rationes his, qui, vel ipsas rerum, quae se iniiciunt, difficultates norunt, sibi quasi tributa­rias reddere. Vnum istud ad vrbis felicitatem deesse videtur, quod amne careat, nauigationis patiente. quem, si indulsisset natura, nae mihi Sempronium, inter opportunissima loca Hungariae, referri mere­retur. Nunc, tota vrbis commoditas, agri et vitis bonitate, absoluitur. Nimirum, gaudet terra, potissimum pulla, putri ac resoluta, crebris fonticulis, et riuulorum maeandris, amplissimum rus, amoeno regionis habitu, irrigantibus. Nihil est, quin heic optime proficiat. Frumentum certe omnis generis, quin et legumina, ita laetantur, vt illis, quae ex interiore Hungariae, venum adferuntur, multo antecellant. Nam, habent hoc omnino agri, situs collini, modo sint ad sementem accipiendam reddendamque idonei, vt grana procreent, sicuti gluma inducta tenui­ore, ita, non copiosioris tantum, sed etiam subactioris farinae. De vino diximus alibi. Arborum certe fructus, post Kds^ogiensem agrum, nusquam fere melius conualescunt, in his sunt: Pruna, Persica, Pyra item Papo/cina, Cosomana, Pergamotena, nec non ma/a Bosnica, Misnica, Cydonia, Berolina, Paradisiaca, et, quae recensendo fatigabere, alia. Nu­Vrbis praecipuum incommodum, quod vndoso amne careat: opportunitas omnis, vite absoluitur, et agro frumentario: pomorum et nucum varietas:

Next

/
Thumbnails
Contents