Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
simum, consule Lakfiero, addidit. Viginti septem annis postea, exstructum est aliud, cui a D. Georgio^ nomen. reliqua cum muris coeperunt. Porta, quam anteriorem vocant, tripartito aditu, a septentrione, recluditur. Primum, A. MDCXCVII. factum esse inscriptio; quae adhuc legitur, innuit: aVgVstlssIMo LeopoLDo patrl patrlae, plo, IVsto, benlgno, elVsqVe gnato, Iosepho I. orbls et Vrbls sopronlensls soLatlo, poslta. Alter aditus, cauerna, ponte versatili strata, a priori distinguitur. Cuius ortum itidem epigraphe ostendit: SERENISSIMO ET POTENTISSIMO DD. FERDINANDO IV. BOIIEMIAE REGE, ET ARCHIDVCE AVSTRIAE IN REGEM HVNGARIAE FELICITER CORONATO, ANNO SALVTIS REPARATAE MDCXLVII. HAEC PORTA DESTRVCTA ET SOLIDO OPERE EXSTRVCTA. Quae tertium aditum ornant, haec sunt: Ac primo quidem symbola: I. Leopoldi Caesaris CONSILIO ET INDVSTRIA II. Iosephi Regis AMORE ETTlMORE. [p. 61] Quibus, vtrinque adscriptis, media inest chronographe: LeopoLDo aVgVsto, Pannonlae restaVratore, Iosepho fTLIo, TVrCICas Inter FranCICasqVe VlCtorlas, regna aDsIgnante, reparata porta. ') Die Georgen-Bastey A. MDCXXXI. cxacdificatum.