Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
Ita, profecto est! multum ea c ) obsidione perpessi sunt, Sempronienses, vt priscam in reges fidem, nouo documento, testarentur. Successit post, alia, ex alia, temporum calamitas, quae ita vrbem confecit, vt vsque huc habeat, quod redintegret. Praeterquam enim, quod neque agrorum, neque vinearum ea consequuta [p. 59] sit fertilitas, vt exhausti fractique ciues, conualescere potuissent denuo: quin immo, nunc pestilenti contagione/) nunc vinetorum&) cladibus, adflicti sunt adeo, vt in annos singulos, magis magisque adtenuari eos haud sine dolore, accipiamus. His casibus exercitum Sempronium, ad nostra vsque situsvrbis: tempora perdurauit. Sedet autem in medio prouinciae cognornims, Neapo/i Austriaca, miiliaribus, quatuor in ortum, in occasum dimidio a Peisone; laurino eodem situ decem; octo Pisonio et Vindobona, in meridiem dissidens. Situs vrbi, partim editus, partim depressus obtigit; positionem imitatur concauam magis, quam planam, et quia in rotundum, cogit muri angulos, ferme ouali forma, designatur. §. XVIII. Castrum h ) quod olim vocabant, iam interior vrbs, audit. Cingitur mu- Descriptio moenium ris tribus, sex passuum spatio, inter se distantibus. Modus altitudinis etportarum: variat; extero, vix cubitos quinque adsurgente; altius paullum medio, quorum vtrique, tertius praeminet. Munimenta, quibus distinguuntur, moenia, intermedio muro, pedes aliquot sunt altiora; quorum duo antiquissima, Romanis iam adscripsimus; tertium illud, idemque maximum, annus quartus et decimus, post miile[p. 60]simum sexcentee-) Salse non nemo, eius annum cxpressit: Ne aCCeDe sepronWMl OstenDet Certo/lCVM. Aducrtat lcctor, sannae hoc genus, ex prouerbio Germanico: Einem die Feige ^eigen, petitum csse. Fit illud gestu; non quidem ciconia, auriculis asini, aut canis lingua; sed pollicis porrectionc, pcr duos priores digitos, puta, indicem et medium, manu ccterum comprcssa. vti, irridendi hunc ritum, SPATEN, in Lexico, ad vocem, Die Feige, descripsit. f ) Pestilentia enim A. MDCCXIII. licet haud saeuierit nimiopere, opes tamen ciuium eo adtlixit, quod tanti mali, sollicita auerruncatio, multo diutumoquc sumtu, procuranda fuit; mercatu interim, et curandae rei familiaris opportunitatc alia, aut cessante penitus, aut, pro ciusmodi temporum ingenio, arctius circumscripta. &) Voluoces erant, seu conuoluuli, qui A. MDCCXIV. tantopere vineas depopulati sunt, vt eam calamitatem, Verbi Diuini praecones, habitis publice sermonibus, haud ab re, inter cxstantissimas peccatorum poenas, retulerint, excitarintquc ad rcsipisccndum populum, hacc istiusmodi damna, dcplorantcm. Addc, rcliquas cacli iniurias, quae vindemias reddiderunt, aut irritas, aut fructus acerbioris. Tales crant anni: MDCCX. MDCCXIV. MDCCXVI. MDCCXXII. MDCCXXV. atque MDCCXXXIII. reliqui. h ) Ita vocauit FROLICIIIVS Lib. I. Viat. Part. post. p. 292. frustra reprehensus a Zailero p. 196.