Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
Portam, s ) quam posteriorem vocant, instauratam, atque recentibus cataractis, valuisque, et nouo ponte, praemunitam, annales vrbis, memorant. Coortus postea 1 ) [p. 53] est tumultus ciuilis, auctore GEORGIO RAKOCZIO Transiluaniae principe. quo, per regni prouincias, procellae instar, desaeuiente, non parum formidinis, turbo ille, vrbi nostrae, incusserat, tametsi opinione celerius u ) consopitus. At, multo eos tarumapud magis perturbauit, truculenria Turcarum, qui audito pacis foedere, quod Sempronienses cum Rdkdc^io, FERDINANDVS inierat, vniuersam Hungariam, vsque ad m nostrorum frnes, igni ferroque, vastabant. Ad quorum vim, si forte incumberet, propulsandam, porta anterior, iterum confirmata est, inscripto ei noui regis FERDINANDI IV. nomine. quem eodem plane anno, Pisonii, diademate regio fuisse redimitum, annales meminerunt. §. XIV. Ex eo tempore, bellis vrbs nostra, non calamitatibus exemta fuit. Etsi non deerant, verendi caussae, Turcis, saepe aduentum niinitantibus; magis tamen miseros ciues adflixerunt incendia, quae crebro v ) exorta, totam fere vrbem deleuerunt. Illud maxime quod sub initia LEOPOLDI, pueri excitarunt. x ) Vniuersum eo castrum, cum suburbii parte maxima, consumtum est. Ingruit biennio post, pestilentia,y) saeuiitque tantopere, vt diebus singulis homines quinquagenos, sexagenosque enecuerit. Vix, spatio mensium trium, grassa[p. 54]ta est, dum vltra duo millia, et quingenti mortalium, occumberent. Paucis post elapsis annis z ) indictis rursus comitiis, non magis regno, quam vrbi consulere lnstituit LEOPOLDVS. Praeterquam enim, quod turrim, quae tunc redintegrabatur, aere cyprio, tegi curauit; vina etiam, cum exteris communicandi, libertatem, repetita lege, Semproniensibus concessit. a ) Ceterum, reginae tunc inauguratae maiestas, b ) splendor Palatini recens electi, Caesaris item, ac procerum, diuturnior in vrbe nostra diuersatio, non poterat non coniuncta esse noua quadam regia, erga ciues, benignitationis 27 accessione. Interim, dum haec acta sunt, inopinata cicadarum colluuies, agrum vrbis, tanta multitudine inuasit, vt obducta veluti nube, solis lucem adimeret, vbi delapsa est, quidquid offendit, depauit, Calamitates aliae: incendia: pestilentia: cicadae: ! ) Factum id cst A. MDCXLII. vt epigraphc demonstrat. '•) Anno enim MDCXLIV. cum ingenti exercitu, Hungariam inuaserat. "•) Reccpit pacis conditiones Rakoc^ius, anno MDCXLV. v ) An. MDLI. alterum; an. MDCLXIII. II. Iunii altcrum. *-) An. MDCLXXVl. funestum incendium, a pueris igne luculentiore, castancas coqucntibus, excitatum, interiorem vrbem totam, exterioris tres partcs, consumsit. >') Exorta est haec pcstilentia anno MDCLXXVIII. grassataque per tres mcnscs, A.ugustum, Septembrem, Octobrem, vltra 2516. homincs dcmcssuit. *•) Anno nempe MDCLXXXI. *•) Vide LEOPOLDI Decr. III. Diaetae Sempron. Artic. XLV. Adde, articulos inibi citatos. b ) Coronata est in his comitiis, ELEONORA THERESIA; electus Palatinus PAVLLVS ESZTERHAZY.