Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
tumultus Tokolianus; neque recessit, nisi pertinaci sonoroque strepitu perterrita. Itaque scloporum bombis, atque pulsu timpanorum, abigebantur funestae alites. Multi, bellum portendere diuinabant. Nec diu post, Turcarum illa illuuies ea lllapsa est, cuius vim, dum reprimere nostri haud possent, Tbkblio, regis indultu, ahquantisper paruerunt. Eadem hac tempestate c ) cicadae rursus visae sunt, barbarorum, quos portendebant, aduentu notabiles; sed vti his diu rus vrbanum depascere haud licuit: ita hostes breui decedere ab vrbe coacti sunt. Depulsis namque Viennensi obsidione, Turcis, quidquid heic Tbkbliani militis insederat, id omne, prius de fuga circumspexit, quam a victoribus premeretur. [p. 55] §.XV. Alala, quae ex perpetuis bellis in vrbem ndundarunt. His malis adflicta vrbs, quum deinceps recreari debuisset, in dies deteriora visa est pati. Etsi haud defecit ager, vino et frumento subinde diues; tamen, illa tributorum multitudo, quam atrox et diutinum bellum deposcebat, subinde, rege etiam inuito, multis modis, ciuium fortunas adtriuit. Deciderunt postea copiosi, ac vehementes, extra modum imbres, grandinosae item caeli qualitates, ipidum praeterea, seu voluocum, et sturnorum grassationes, agris frumentariis non minus, quam vinetis, semel iterumque, noxiae; exorta porro noua incendia. d ) quae singula, in vrbis exitium, fatorum quadam malignitate conspirare credi potuissent. Vt taceamus, temporum iniquitatem, quae surgente nouo saeculo, Hungariae vniuersae, atque vrbibus potissimum mcubuit. §. XVI. Seditio Rakocziana, vrbi funesta: Qmdquid hactenus malorum questi sumus, praenuncia tantum erant illius calamitatis, quam postea, ciuilis seditio, adtulerat. Tum enim primum miserrime habere coepit Sempronium: quippe, longius octennio, perpetuis Rdkbctnanorum insultibus, infestatum. Nirnirum, Franciscus Rdkbc^i, seditionis auctor, vt grassantes suorum mampulos, et hac ora Hungariae, tutos praestaret, non prius cessandum rebatur, quam Sempronium, si minis atque pollicitationibus haud posset, confiata obsidione, sub suam mitteret potestatem. Itaque, subitaneis primum insultibus, ciues prohcere, fatigareque, mox, et varie adfiigere, occeperunt Rdkbc^iani. Quibus rebus, cum aduersus vrbem, fidei in Caesarem, egregie memorem, nihil se proficere posse aduertefp. 56]rent, ad agendas rapinas, animum adieccrunt. Proinde, abactis, semel iterumc ) Erant cicadae hac, ingcntis magnitudinis, multis, digitos indiccs, supcranribus. In alis ipsarum littcras quoque notarunt crudiri, characteris, vri rebantur, Arabici: nisi fortuitos ductus, ita sunt intcrprctati rudiorcs. quod nobis pucris euenit omnino. d ) Anno MDCXCIX. dic 23. Martii in platca, cui Lange^ei/ nomcn, coorto incendio, domus LXXXIX. consumtac sunt.