Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

magnitudine, quae pluribus tormentis, manuique militum haud ex­iguae, sufficiat. Minus est illud ad portam inferiorem formae itidem in orbem circumductae, cuius fastigia, in angulos, cuneantur; operis tamen vt adparet multo, quam prius illud, vetustions. Auctorem exhibet lapis, haud procul a munimento, repertus, mihi tamen eximie suspectus, cuius inscnptio sic habet: SEMPRONIVS DVX LEGIONIS. CASTRA IN ORIS PANNONICIS FIGENS. TVRRIM ROTVNDAE FORMAE EXTRVCTAM: SVO INSIGNITAM NOMINE, IN SVI MEMORIAM, RELIQVIT. Legio incerta ponitur, sed XV. fuisse, inde colligunt lapidis patroni, quod huius dux Vibius, heic loci sepultus fuit. Sin vero VIII. ea fu­erit/-) Sempronium Densum loquitur, quem centurionem Gaibae, dum viueret, exstitisse, post eius autem obitum, Pisoni successisse, non inepte quidam coniectant. Ego vero, si dicendum sit, quod sentio, ita existimo, lapidis eius fidem non satis esse certam. Enim vero, quod verba singula, diserte sunt exscuplta, recedit a veteri lapidum more, in quibus vix vocabulum reperias, nisi decurtatum. Praeterea, maluerunt [p. 40] prisci llli hornines, ab aliis sua opera commendari posteritati, quam sui ipsorum esse tubicines. Quid? quod dictio inscriptionis tota, ab ingenio, priscae, eius aetatis, recedat penitus. Itaque, partus fuerit, recens quidem ille, et ab homine suppositus, antiquitatis non vndi­quaque gnaro. Haud certior est vetustas, muri illius, qui in moenibus, cranium, versus orientem, ostentat. Caput Semproniae fuisse dicitur, licet nullo cum discrimine, quaenam ea fuent, illane, quam Saiustius, genere et forma dotatam, inter doctissimas mulieres collocauit; an, de qua Poeta inquit? s ) Hic situs est hic iiie TWS Sempronia Kufus. Itaque, lubentius in eorum sententiam concedimus, qui vrbem no­stram, coloniam fuisse credunt celebrem, et principibus viris, habi­tatam: posteaquam a Semproniorum aliquo, copiose fuit instructa. Id profecto lapides innuunt, fidei, multo exploratioris, quos in aede B. V. Mariae, erutos, supra dedimus. Luculenta eorum est epigraphe: r ) I^egionem VII. Pannonicam, Galbianam dictam fuisse, LAZIVS probat, in Vienna Aust­riae Lib. III. Cap. II. p. 36. s ) MARTIALIS.

Next

/
Thumbnails
Contents