Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
qmppe, diserte nomen 77// lulii Principis referens. Addimus hic in eam rem facientes, alios, ibidem a LAZIO expromtos: M. AVRELIANO MARCELLINO CONIVGI. DVLCISS. SEVERIANA CRISPINA CONIVNX. Atque in priuatis aedibus ciuis: QVINTO. AVRELIO. TESTIANO. NAT. PAN. VETE. AVR. CLAVCE. PATRON. ET. CON IVGI. DVLCISS. B. M. F. Reliqua, quae adnotarunt alii, praetereo. Neque deerant, qui complures cippos tumbasque colligerent, cum cineribus hominum praestantiorum, quos heic recognoscere, haud adtinet. Extra moenia, protractus est, in agro lapis, forma cistae qua[p. 41]dratae, cuius effracto tegmine, cinerum occurrit manipulus, cum nouem vitris minusculis, cinere perspersis, quibus inerant lacrymae amicorum, adiecto: ACCIPE: basi lampadis, seu vitro maiusculo, insculpta fuit vox: FORTIS. Eadem plane eniypacpfi et in ea vrna legebatur, quam in colliculo Poc^mann, haud procul ab vrbe, repererant Semproniensium aliqui. Forma nimirum rotunda fuit, oblongo osculo, instar vrcei. quo recluso, duo intus vitra reperta sunt, cum cineribus et lampade. Latus vrnae, itidem vocabulum FORTIS referebat. Quod, praestantem aliquem virum innuisse, rnde liquet, quia fortissimos quosque, in montibus, aut horum radicibus, sepeliri, in more fuit Romanis.') Alio loco, quem Augustanae Confessionis ciues, ad sepulturam, muro incinxerunt, erutae sunt itidem lampades, numero plures: quarum duae, colore rubro, nobilium quorundam bustum arguebant. Horum vni inscriptum fuit: COMMVNI: alteri: CRESCE: Itaque, nemo iuerit inficias, eo, sub Romanis, habitu, Sempronium fuisse, vt a nobilissimis ciuibus incoleretur. 5.V. Quamdiu a Rnmanis Sempronium possessum? Nunc, quamdiu ista felicitate gauisum sit Sempronium, videamus. Nimirum, simul CONSTANTINVS, cognomento Magnus, vrbem, sui nominis, Constantinopolin, Romam nouam, non tam dici, quam esse, voluit; scisso imperio, res cum primis occidentis, coeperunt labascere. Vandali, primi in Pannonias irruerunt: post hos Gothi, inde Hunni, et quae non barbarorum colluuiones, quae inundata regione, haud sane vrbi') ISIDORVS Lib. XV. Etymologiarum Cap. II. Apud maiores, inquit, potentes sub montibus sepetiebantur. Confcr. ROSINVS Lib. V. Paralip. c. XXXIX.