Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Quod nos quidem, ad hunc modum interpretamur. lULia, TlLia. DONATA. ANNorum. viginti. quinque. Hic. Sepu/ta. ILst. Titus. WLius. PRINCEPS. LIBERTAE ET NUTRICI POSUIT. Tertius denique, sic habet: ET. C. CAI. F. ANN. XXX. H. S. E. FRAT. POS. Interpretatio facilis est: HTiam. Cornelius, CAI. Fi/ius. ANNon/m. Tri­ginta. Hic. Sepu/tus Kst. FRAT^r TOSuit. nempe, monumentum istud! Crediderim autem, plures eodem sepulchro conditos fuisse, quod ex copulatiua voce, Etiam, colligas. Possemus plura cumulare, nisi no­men vrbis ipsum, argumentum vetustatis exhiberet. A Semproniis enim dicitur, quorum apud ipsos Romanos, vetusta fuit memoria. 23 §. II. Proinde, congruentius cum antiquitate Sempronium dicimus, quam So- Nomen vrbis, a quo pronium, cum vulgo, [p. 37] aut cum TlIUROCZIO, et diplomatibus, Supro- promanarit: nium. Sempronium, inquit, RANZANVS f ) dicendum esset, vt credunt doctiores. Namque opinantur, Sempronium, virum nobilissimum Romanam, illuc eduxisse coloniam. LAZIVS, ab Aproniano id deriuats) forte, quem propraetorem inferioris Germaniae TAOTVS h ) fuisse scribit. Vt enim Apronium illum suspicetur, cuius est apud AMMIANVM') mentio, quique, sub Va/en­tiniano, aeternae vrbi, seu Romae, tamquam iudex integer et seuerus, praefuit, vix a me ipso impetrarim, vt credam: quod palam sit, anti­quiora vrbis nostrae exordia esse, quam vt illi aetati possint adfingi. Sed, non est, cur adscntiamur La^io, cum neque conditam, neque instauratam, ab Aproniano, quocunque illo, vrbem nostram, vspiam legas, saltem coniectando adsequaris. Restauratam quidem scimus, post tempora CAROLI M. et HLNRICI, Imperatorum; sed quod re­stauratoris non satis exploratum nomen fuit, a fato loci, quia deso­latum occuparunt, Oedenburg^ Germani nominarunt. Sunt, 1 ) qui Hono­rio Imperatori, instauratae vrbis laudem adtribuant, a quo, Ehrenburg vocari malunt. Verum, procaces hae sunt coniecturae, historia silente, f ) Epitome Rerum Ilungaric. Indice I. p. 207. 2. g) Loco nunc citato, p. 1153. Verba audacissimi coniectatoris sic habent: Origo nominis Soppron, «o« equidem a Sempronio; sed ab Aproniano est deriuanda. h ) Lib. IV. Annal. c. 73. initio. ') Lib. XXVI. cap. III. p. 347. k ) LAZIVS 1. c. Quia, solo aequatum, vel a Carolo AI. vel ab Henrico III. renouatum ex ruinis denuo fuerat, Germanicisque oppidanis, cultum, ex euentu Germanicam denominationem adeptum, Oeden­burg, id est, si tatine reddas, deserta ciuitas, vocata est. Consentiunt Tymauienses cruditi, et auctor Topographiae I Iungariae. 1 ) Vide CVSPINIANVM in Austria, et ZEILERVM in voce Oedenburg.

Next

/
Thumbnails
Contents