Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Sempronii SEMPRONIVM, non huius tantum, quam describimus, prouinciae; sed anhqmtas: totius regionis, quae olim, Pannonia Superior, vocabatur, vrbs est, haud sane postrema. Ortum eius obscurum 22 fecit, remota, a memoria ho­minum, antiquitas. Sunt, qui in Scarabantiae ruderibus eam ponant. LAZIVS in primis, in Viennae historia^) Oedenburgum, inquit, Sacarbantiam refert, vel (vt quidam habent) Scarabantiam, Diui Qiiirini martyrio, nobiiem locum, et vbi multa a nobis vetustatis exempla animaduersa sunt. Ex vetustis Romanorum monimentis, quae passim effossa sunt, haud inique col­ligunt alii, A.ugusti, iam temporibus, vrbem a Romanis fuisse inhabi­tatam. Si lapidi, quem praetorii vrbici, angulus habet, fides sit, VlBI­VM b ) heic sepultum, credamus, oportet. Eius inscriptio talis est: M. VIBIVS. C. F. AMIENSIS. C ) VET. LEG. XV. APOL. AN. XXC. H. S. E. T. F. I. ARBITER. L. LAR TI. ET T. MVRSI. H. Erutus fuit, cum tribus aliis, ex ruderibus aedis, quam vocant, Ma­rianae. Vix legi poterat, [p. 36] ita fuit antiquitate exesus; ne ergo monumentum, singulare prorsus, et ad vrbis gloriam pertinens, inter­cideret, post funestum anni MDCXXVI. incendium, instaurato cha­ractere d ) restitutus est. Verba ita solent explicari: Marcus. VIBIVS. Qaii. Fi/ius. AMIENSIS. VFTeris. LEGionzs. decimae quintae. APOL/z­neae. ANnorum. octoginta. Hic. Sepu/tus. Hst. Titutum. Fecit. lu/ius; ARBI­TER. Lucii. LARTI. ET Titi. MURSI. Haeres. Neque tacendi sunt, duo illi, vna eruti lapides. Seruauit nobis eorum memoriam LAZIVS: e ) IVL. TIL. DONATA. ANN. XXV. H. SE. T. IVL. PRIN­CEPS. LIBERTAE. ET. NV­TRICI. POSVIT. a ' Lib. I. Cap. III. p. II. b ) De VlBIO, sic AVENTIVS Lib. I. fol. 53. Pannonios, inquit, Vibius atque M. Vincius domuit. et NAVCLERVS Chron. Vol. I. gener. LXIII. Pannonii, inquit, duobus saltibus, ac tribusfluuiis, Drauo, Sauo, Istroque, vailantur. Hos AVGVSTVS per VlBIVM perdomuit. Caesi sunt in vtrisque fluminibus. A.rma victorum non ex moi~e belli, cremata, sed capta sunt, et in profluentes data, vt ceteris, qui resistebant, victoria sic nunciaretur. fot. 412. <=•) LAZIUS, loco lam lam indicando, ANIENSIS lcgit. d ) Adiecta est lapidi monitio. Quodpone visitur, militis Romani monumentum incendio, quo haec ciuitas A.. MDCXXVI. d. 29. Nov. conflagrauit, labefactum et oblitteratum, atque integre ita tra­ditum est. =•) Comment. Reip. Rom. Lib. XII. Sect. III. Cap. VI. p. 1154.

Next

/
Thumbnails
Contents