Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

iussu, in aedibus Schilsonianis adparabantur. Pars ergo, et quibus non­dum, more effusius epulantium, caligabant ocuk, aut titubabant pe­des, isthuc concessere; pars deliciarum satura, abiere ad suos. Atque hoc quidem ritu, instauratio ea peracta est. §.XIV. Coniiciet hinc lector, quo ritu et per reliquos Hungariae Comitatus, solemnia haec, instaurandorum 20 Supremorum Comitum, obiri sole­ant. Olim, cum bellis Austriacis, limes iste Hungariae subinde infe­staretur, Supremorum Comitum, insignis ex se praerogatiua, cum praefectura vrbis Semproniensis militari, coadunata fuit: quod tunc demum cessasse reor, cum, pace inter vicinas gentes constabilita, atque regno, archiducibus Austriae tradito, belli metus profligatus est. Edoctus id sum ex VLADISLAI II. tabulis, quibus egentissimus pecuuiarum rex, eam dignitatem, Magnifico Georgio Platti de magna Pailudia pignori opposuit. Dabo diploma integrum: quippe quod, membrana primigenia, quam authenticam vocant, in manibus nostris adhuc est; et quod sperem, lucis hinc, rebus Scmproniensium quid­piam adfusum iri. Sunt vero istiusmodi: NOS WLADISLAVS, DEI Gra­tia, Rex Hungarie et Bohemie, memorie commendamus, tenore presentium, significantes, quibus expedit vniuersis. Quod cum fidelis noster, Magnificus Ambrosius Sarkan Comes noster Posoniensis, Honorem Comitatus simul et capitanea\p. 31n]tum ciuitatis nostre Soproniensis, quos nos alias, Generoso et Magnifico condam Benesio iibero domino de Weytmul, et per consequens ma­gnificis condam Michaeii, nec non lohanni filijs ipsius condam Benesi, vna cum censu ordinario ipsius ciuitatis nostre, nec non summa centum et sexaginta quatuorftorenorum, exprouentibus Tricesime nostre similiter Soproniensis, quott­annis eisdem pendenda et sotuenda pro quatuor mitibus fiorenis, ex causis et racionibus nos, regnumque hoc nostrum pro tunc urgentibus, infra tempus solummodo redemptionis inscripseramus, quosue tandem prefatus Ambrosius Sdr­kdn ab ipso Iohanne Weytmulner, in quem prefato condam Michaele fratre suo, de medio sublato hec nostra inscripcio et Impignoracio de Iure deuoluta erat, de nostra voluntate atque annuencia, per nos superinde, per speciales alias nostras manu nostra consignatas ipsi Ambrosio facta, regnicolis etiam nostris nobis, ut ipsos honorem et capitaneatum a forensium manibus eliberaremus supplicantibus, nomine et in persona nostris, ad se redemerat, sicque tandem nos in et pro huiusmodi quatuor Milibus florenorum, ipsos honorem et capitaneatum, simul censu predicto eidem Ambrosio Sdrkdn infra tempus redempcionis eorundem impignoraueramus, Nunc iam ex concessione et annuencia nostra, fideli nostro Magnifico Georgio Platti de magna Paludia, quem in seruitorem et famili­arem nostrum specialem recepimus et assumsimus, pro eadem ipsa summa quatuor MHium florenorum sub premissa conditione eodemque modo quo ipse hucusque tenuit et habuit, dederit et assignauerit. ipseque Georgius super huius­modi quatuor Miiibus florenorum cum eodem Ambrosio Sarkan concordauerit. Otim. Suprcmo­rum Comitum axioma, cum praefectura, seu Capitaneatu Scmpronicnsi fuit coniunctum: Vladislai II., itt eam rem, dipioma.

Next

/
Thumbnails
Contents