Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

difficile est, quam festiuis plausibus, quaque concursantis, ad inusita­tum spectaculum, multitudinis celebritate, tota ea processio insdtuta fuerit. Triumphum dixisses, ob deletam Carthaginem, aut victum Mi­thridatem, senatus consulto, actum; ita hic concinne, eleganter ac fastose fiebant omnia: dum destinatum, in aedibus Schilsohnianis, ho­spitium, princeps, nouis iterum prouincialium adgratulationibus acce­ptus, intraret. §. VIII. Inaugurationis exordia: liberarum regia­rumque vrbium, salutatio, qua principem accepere. Vix conquieuerat hic aliquantisper PAVLLVS ANTONIVS, dum adsunt, missi a Comitatu oratores, qui principem, vti in vrbano praetorio, quod ad eam solemnitatem designatum fuerat, bonus adesse velit, conce­ptissimis verbis, inuitarent. Datus ex templo, precibus aequissirnis locus, itumque est ad praetorium, cum lohanne Es~terbd~io, cui Caesar, prouinciam maugurandi principis mandauerat. Huc, vbi dignitatis auitae candidatus, curru vectus, accessisset, liberarum regiarumque vr­bium, quae sunt in Comitatu, Semproniensis nempe, Rustensis et Kismdrto­nensis, legati, principem praetore Semproniensi verba faciente, cernui consalutant. Oratio sic habuit: Quod a diuturniore, apud exteros peregrina­tione, quam informandae ornandaeque aetatis, ac publicae in primis vtilitatis caussa, et suscepisti feliciter, et, quae DEI est gratia, muito omnium feiicissime confecisti; iamque ad capessendos auitos honores, ita volente, ylugustissimo CAE­SARE, REGE nostro clementissimo, sospes diuque, auarissimis votis exspectatus, ad vrbem hanc accedis, PlUNCEPS CELSISSIME! id vero est, de quo TlBI obsequentissime gratulantur, sibi impense gaudent, tres incluti huius Comitatus vrbes liberae regiaeque. In primis autem Semproniensis huius vrbis, quae cultu excelsae gentis ESZTERHAZIANAE, vix vlli vrbium patriarum, aut cessit hucusque, aut cessura est imposterum, Senatus populusque, inusitata perfunditur laetitia; quod, cum [p. 31c] inaugurandus iam iam es in supremum prouinciae Semproniensis Comitem, vrbem nostram deligisti, vbi tota ea celebritas, auspicato perageretur. DEVS O. M. desideratissimam solemnitatem hanc, CAESARI, ac REGI indulgentissimo, regno vniuerso, totique prouinciae, et quas haec continet Hberis ac regiis vrbibus, felicem faustam et fortunatam esse velit ac iubeat. TlBI vero, PRINCEPS CELSISSIME! perpetuam maiorum TVORYM, quos res, toga sagoque praeclare gestae, aeternis fastis intulerunt, in administranda, quam adis prouincia, felicitatem, annos seros, gentis incrementa, et summas quasque honorum accessiones, vno omnes pectore, vno ore comprecamur, nosque TVAE clementiae, cum obsequentissima officii testificatione, etiam atque etiam comme­ndamus. His auditis, iussisque de se optime sperare, intrauit prae­torium, nouis iterum, nobihtatis et optimatum congratulationibus, exceptus: quorum illi, ad pedem graduum; isti superne, in palatio, officium praestitere.

Next

/
Thumbnails
Contents