Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Tunc vero demum, per comitem lohannem instauratorem; installatorem vulgo dicunt, in buleutherium princeps introducebatur. Longa hic ta­bula, dispositis, vtroque latere, subselliis, adparata fuit. Ad dextrum latus, mensula visebatur rubeo bysso conuestita. Mox facto silentio, PLLINCEPS quidem, ad memoratum abacum, Instaurator ad maioris tabulae ilhus caput, consessores rehqui, per vtrumque latus, adsede­runt: rehqua nobilitatis concione, hinc atque illinc, opportune circum­fusa. Iam vniuersa multitudo conticuerat; cum lohannes Es^terhd^y, mandata, quae in hanc rem a CAESARE acceperat, expromit, vtque de iis pubhce constaret, Alexandro C^ompd, Comitatus Notario, clara voce, promulganda tradit. Dabimus earum tabulas, ne ignaros lectores di­mittamus, qua, reges optimi, sollicitudine, hos istiusmodi magistratus lnstaurare consueuerint. Habent vero ad hunc modum: Regis mandatum, de inaugurando principe Paullo Antonio, in praetorio vrbico solemniter promulgatur. CAROLVS VI. DEI GRATIA electus Romanorum Imperator, Semper Augustus, ac Germaniae, Hispaniarum, Hungariae Bohemiaeque REX. cetera. Spectabilis ac magnifice, fidelis nobis dilectelQuoniam nos benigne confisi fidei, et fidelitati, debitaeque erga nos obseruantiae cognati nostri nobis dilecti, Illustris Paulh Antonii S. R. I. Principis Eszterhazy de Galantha, perpetui in Fraknd Camerarii nostri, eidem principi, qua actuali maioratus Es^terhaqiani possessori, ac aliis vniuersis, ab illustri condam Principe Paulo Eszterhazy, Regni nostri Hungariae Palatino descendentibus, in modo fati Maioratus possessione futuris, honorem, seu officium Supremi Comitis Comitatus Sopro­nien\p. 31d]x/i, per mortem, et ex hac vita decessum, illustris S. R. I. Principis Michaelis Eszterhazy, de Galantha, antelati ojftcii, seu honoris vltimi, veri et legitimi possessoris de lure et de facto vacantem simul cum omnibus consuetis huiusmodi officii, seu honoris iurisdictionibus, praerogatiuis, obuentionibus, pro­uentibusque et emolumentis lure perpetuo benigne dederimus, et contulerimus, velimusque praefatum Paulum Antonium Eszterhazy, in memoratum dicti Comitatus Soproniensis supremi etperpetui Comitis officium, medio tui suo modo introduci et installari facere. Ea propter tibi harum serie benigne praecipientes, committimus, et man­damus, quatenus introductionem et installationem praemissam seruatis eatenus de more seruandis, primo quoque tempore peragere, dictumque officium, seu Hono­rem Supremi et Perpetui Comitis annotati Comitatus Soproniensis simul cum omnibus consuetis illius lurisdictionibus, Praerogatiuis, solitisque obuentionibus, prouentibus et emoiumentis, praefato Paulo Antonio Eszterhazy gerendum, tenendum, et possidendum, nomine nostro actualiter et effectiue tradere, et assi­gnare, superindeque demum fidelem relationem nobis facere noueris; executurus in eo benignam nostram voluntatem. Gratia in reliquo nostra Caesareo =Regia tibi benigne propensi manemus. Datum in Archi-Ducali ciuitate nostra Vienna

Next

/
Thumbnails
Contents