Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
sit non, ad eam opportunitatem, egregie conspirare. Neque enim, sic planus est, quin montibus emineat; neque lta lmpeditus, quin satis pateat, solis, et ventorum, illapsui. Itaque, iustam campi, cum montibus, permistionem, iustum aeris temperamentum, consequitur. Calet, et friget, non quidem semper aequaliter; ita tamen, vt neque frigus, nisi annus exorbitarit, intensius sit, aut diuturnius; neque aestus alius, quam qui lngenio regionis respondeat. Quod haud obserues, vbi, vel sola planities, vel montes soli, obtinent. Neque id, ad singulas temporum vices, trahendum temere, velim. Habet regio nostra frigus, habet subinde calores etiam, iusto vehementiores, quemadmodum hoc, anm partes postulant, et tempestatum vicissitudines vanae. Nihil tamen lta excedit, quin futurum esset maius, nisi iusta regionis positione, tempcraretur. Accedit, quod diuersos terrae tractus, caelum diuersimode adficiat, quae propiora sunt montibus, [p. 15] magis frigoribus exuruntur; reliqua regio, placidiore bruma vteretur, nisi venti essent, qui eam plerumque rcdderent asperiorem. Corus, in primis frequens est, qui ex Austria irruit, saeuiturus validius, nisi monte Cetio repercussus, opportune mitigaretur. Igitur, etsi non viti semper, tamen regioni, numquam non Corus salubris est. Perflat enim, et discutit, quidquid vligo exhalauerat. Quod in primis, eo tractu Comitatus experimur, vbi lacus et paludes, lentescentibus aquis, torpent. Quare, ingenia hominum, corporisque habitus, si alibi, hic profecto vegetus est, atque dignus commendatione. Excrescunt in altitudinem eximiam plerique, membrorum compage, forti et decora. Labores, vix refugiunt alii, quam quorum vesanas mentes torpor occupauit. Hinc, culta vbique regio, et ad vsus humanos, pulchre subacta est. §. VII. Niliil heic non proficit, quod a solo pingui exspectes. Et vitibus qui- Fertilitas ngionis: dem, vix vlla est amicior rcgio: quae, vinum quam generosum, quamque tolerans aetatis, fundat, quia dictum aa ) alibi est, nunc recolere nihil adtinet. Conspirant Cereris munera, puta, tritici, siliginis, hordei, et aliorum seminum fruges. Praestantiae tritici indicium est, quod huias, carius semper emitur, quam quod extra Sempronienses agros, creuit. Nec postponi debent legumina, prouentus et adprobationis eximiae. Phase/i, prima ratio est, quod et celeriter prodit, et maxime ingrandescit. Pisa, muscis infestantur; melius lentes proficiunt. Cicer, quod arietinum vocatur, aestimatione caret. Sirnilis quoque ratio est milii, quod paruo labore conualescit. Rapis nihil felicius increscit. Sero iacta semina, incrementa capiunt magnitudinis praecipuae, gustusque pro"*•) Partc Operis nostri Physica, co capitc, quod dc Vino I Iungariae, atquc in his, de Vino Semproniensi, profcssa opcra, commentatur. Adde Prodromum totius operis IJb. III. Cap. XI. p. 155.