Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

bi. Seruntur plerumque in stipula, post desectum triticum, nec, quod alterum terram fatigant, deficiunt, solo succum administrante. Neque linum respuit ager nostras, quamuis parcius [p. 16] colatur. Pomorum complura sunt genera: in his praestantiora, mala Bosnica, Misnica, et Cydonia. Pyra, vernaculis, exotica, multum miscentur. Peculiare illud est, quod Cosemanmtm vocatur, bb ) dulcis gustus, coloris viridis, magni­tudinis Papolcinum saepe excedentis. Nec vilius isthoc, quod saccbareum, ob saporem, vocatur. Mira fructus suauitas, dulcitudmem, thureo odori, miscet. Pergamutena variant, non specie modo, sed forma quo­que, et tempore, hieme aliis, aliis aestate, mitescentibus. Ab his proxima sunt, pyra Macaria, gemini et isthaec fructus, flaua alia, alia fusca. Pruni genus nobilissimum est Persicum, quod hac plaga, post Gun^ium, in primis gaudet: magnitudine malis auratis accedit, gustu etiam anteit, magnique in Austria aestimatur. Neque minus Cerasis aut saporis est, aut gratiae, praesertim duracinis, quae mole grandescunt egregia. Nucum gloria, si non praeuenit, Comitatus noster, alios, nullis cedit. Non referam mglandes, amigdala, 3 auelanas 4 geminas, rubei pericarpii, et albicantis: Castaneis profecto, in primis est, cur glorietur ager Semproniensis: quippe, quarum, et copia insignis hic est, et prae­stantia. Adde, hortos olitorios, iuxta et pomaria, quibus passim sub­sessi sunt, vici, maxime apud lnteramnenses, Kepc^a et Arabonis, vbi tam vber est prouentus prunorum pomorumque, vt domesticae pecu­des, si foecundior annus fuerit, ad saginam iis nutriri dicantur, ne ob copiam, putrescant. §. VIII. Respecuaria: Boues regio progenerat albos, rubescentes rarius, compactos tamen, et culturae patrii soli, habiles. Verum, discrepat et hic Comitatus, parti­bus suis. Quo longius campos aperit, hoc maiori pecore gaudet; exihus est, vbi Austriae committitur. Genus vaccarum Helueticarum, iam ct alit, et procreat, quod per imitationem incolarum, a nobilibus introductum, percrebuit. PLquorum foetura, iniquior esse creditur, non [p. 17] tam regionis culpa, quam curae neglectu. Lautiores enim, qui sunt, animantia aliunde huc deducta, ex more, amant; tenuiores, ex operarum vsu, equos metiuntur, vulgari illo genere, contenti. Cuius­cunque demum generis sint, et caelo soloque huiati, facile adsuescunt, et adprime conualescunt. Pecus ouillum, non tam frequens, quam alibi est; sed neque hoc carent villae et rustici, siue Hungaricum velis, siue Germanicum. Porcorum genus candidum fere est, et vastum, oblon­gum item ac procerum. Hinc plerisque rusticorum, et victus est, et nonnumquam quaestus. bb ) Kusma pirn.

Next

/
Thumbnails
Contents