Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

BJpc^a: II.) REPCZE, proximus ab hoc cst, fluuius Comitatui vernaculus. Oritur in monte, quem dedimus, limitaneo, vltra vicum Kart, loco edi­to, sed haud nimis praecipiti, vndc in vallem demissus, collecto in ori­entem alueolo, vicum, sui nominis, Rabnk\ rigat. Ita enim a Germanis, et Croatis, nommatur. Deinde, in septentrionem incuruus, postquam vicum Bonja, rigauit, rursus in orientem flectitur, atque heic iam spa­tiosior, valle egressus, iterum valli se insinuat. Hinc Oberlosdorff prae­terfluens, iuxta Kethe/j, ad coenobium, quod K/oster vocant, decurrit, recipitque amnem Csdua, Germams Stob, dictum. Ultra, riuum admit­tit, qui ab OberPetersdoff, et Lake/ibach, duplici alueo, per totidem loca, defluit, quo haud mediocriter auctus, pone vicos, Lotsmdnd, Sira, Gju­louic^j Salamonfa, Gja/oka, vtrumque S^akonj, oppidum Csepregh, ad triplicem Biik procurrit. Inde vicissim quam plurimos vicos rigans, Comitatum Semproniensem, a reliquis, vsque ad Geresd, disterminat. Mox, verso in orientem cursu, mitiori, iuxta nemus, alueo, ad S^ergenj defertur, vbi eum palustris terra, in multos ramos, diuidit, ac denuo in vnum alueum collectum, cum ingenti strepitu, sub terram rapit. Cursus subterranei indicium cst, manantis sonus; tacito enim mur­mure, vltra XX. stadia, subtus labitur, dum ex alio velut fonte con­ceptus, in lucem denuo editur, et nouum alueum intendit, priori iilo, multo spaciosiorem: quippe, in latitudinem, decem, plus minus, pas­suum, diffusus. Ita, cum aliquot stadia progressus est, in Comitatum lauriensem sinuatur, in territorio Denesfa/uensi, Rabo illapsurus. Piscosus et hic est, sed non pari cum Rabo, seu multitudine, seu praestantia. Post hunc, Tdsche: III.) TASCHE, non tam aquarum nobilitate, quam cursu, memorandus est. Oritur, fonte altero, apud Rorbachum, loco depresso magis, quam edito. Inde, flexo varie alueo, ad Schadendorff, vicum delatus, vtrinque vicinos agros, prataque [p. 11] humectat. Hinc, rigandis Semproniensium hortis culinaribus, brassicae in primis, quam proximis agris deponunt, succursurus, cauerna, piscinae instar, ante portam coercetur, vbi quid­quid adpositae crepidinis fastigium superat, partim per cataractem defluit, partim per canalem, molae seruit, quam proxime habet sub­iectam. Vltra, collecto alueolo, intra suburbia decurrens, quia Ptocho­dochium subluit, Spitelbach Germanis nominatur. Multos illic vsus praestat, dum vicissim in vnum coactus, extra vrbem emitutur. Alte­rum fontem habet vltra vicum Wondorff, in monticulo, ad medium, supra Sempronium, lapidcm, vnde perpetua valle, exiguo canaliculo deductus, complures molas, si caelum sit lacrymosum, agitat, ante­quam ad vrbem perueniat. Vix quingentos passus processit, dum obiecto aggerc coercitus, vrbi se cogitur insinuare. Ante moenia, molam agit, haud magno possessorum emolumento. Nam, vbi accre­scit, crepidinem, qua cohibitus fuit, perrumpit, relinquitque molam aquarum inopem; contra, quum minori est alueo, arescit aestate, hieme vero gelu adstringitur, rotasque molarum sufflaminat. Eo ta-

Next

/
Thumbnails
Contents