Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

men opportunus est, quod Semproniensibus aquas subuehat: namque, in tres meatus diuisus, dextro, et sinistro ramo, piscinas locupletat, medio in fossam demittitur, qua vrbis moenia praecinguntur. Eadem in fossa, fullonica, visitur, quam eiusdem amnicuh ductus, a dextro huc deriuatus, vrget. Inde dimissus, ad portam vrbis inferiorem de­currit, atque vbi infra pontem, qui vrbem iungit, aliquot passus pro­cessit, ducto sub terram canak, occultus, ad colliquias, quae proximas domos interfluunt, submittitur. Tandem, luxta hortorum sepem, ad molam, quae moembus suburbiorum adnexa est, delatus, hac impulsa, intra passus minimum quadraginta, prion riuo miscetur. Ita corri­uatus, copiosior euadit, directoque, ad ortum cursu, molas, quas infra vrbem offendit, vtihus iam constantiusque promouet. His transmissis, longas [p. 12] ambages fecerat, dum vicissim dextrorsum flexus, 111 mendiem, vnde digressus fuit, redit. vbi receptis vndis, quae supra vrbem, crepidinem eius excedentes, ab eo se denuauerant, recta, per decliues campos, ad Kophd^ et C~enk vicos, defertur, mutatoque isthic nomine Ikua iam vocari incipit. Haurit et hic riuulum, e montibus supra Rii^ing, demissum, quo imbribus exundante, ita saepe augen solet, vt in aliquot passus diffusus, ripas, quibus coercebatur, excedat, multumque pratis noceat, praesertim ad vicos S^etseny, Loos, Pinye, Musay, oppidum item, quod a D. Nicolao nomen habet. Akoquin, lento alueo, vbi ad campos peruenit, varie sinuatur, nec vbique aequah tra­ctu, sed tortuosis, pigrisque flexibus, incuruatus, sensim, terram palu­dosam, cuius supra meminimus, subit, vbi velut emortuus, nusquam manifesto exitu, vt de Repc^e narrauimus, furtiuus quasi deficit, caecis Rabae meatibus, fortasse absorptus. IV. ) WOLKA huic succedit. Demittitur is e montibus ad arcem Frakno, Wolka: paruo, sed vbere ductu. Primus vicus, quem interfluk, Matersdorff est, alter Walpersdorff, Bettersdoiff tertius. quorum singulis, quia per sokda fertur, aequo alueo; limpidus se insmuat. Neque Zemendorffio noxius est: quippe, angustiis, per quas fluit, impeditus; sed vbi ad laxiores sinus regionis venit, vastius se exporrigit, praesertim, si largos ei imbres procellae adfuderint. Eo tractu, qua ad Kleinhbffelein itur, tam late saepe diffunditur, vt iter, vel lntercipiat plane, vel extra modum impediat. Ceteroquin, si intra alueum se contineat, innoxius, per agros Kis-Mar­tonenses, Margaritenses, Oslibenses, et Geschisios, in lacum Peisonem exspa­tiatur. V. ) LAITA hinc est, amnis non modo Comitatus, sed Hungariae, ista ora, Laita: limitaneus. OlTO FRISINGLNSIS, Lytaham vocat, dum inter Lytaham et Vischham, (Fischam vult) fluuios, FIun[p. 13]garos esse castra metatos, scribit, x ) quibus se ad Vischaham Austriacus cum suis copiis opposu­*•) DC FRIDERICI I. RCBUS PRACCLARC GCSTIS, CAP. XXXI.

Next

/
Thumbnails
Contents