Ravista Catolica, 1904 (5. évfolyam, 17-24. szám, 6. évfolyam, 1-16. szám)
1904-02-15 / 20. szám
308 REVISTA GATOLICA. suit, nemo luculentius illustravit. — Haud- quaquam tamen Pontifex bona scientiae accessiones, quas hodierna pareret studiorum agitatio, negleqit; quin imo, ratus clericos non posse digne suum tenere locum, uisi apparatiore quodam doctrinae commeatu instruerentur, idcirco eorum de gravioribus rebus institutionem opportunis eruditionis incrementis ornatam voluit. Iamvero ad fovendam, quam Encycli- cis litteris Aeterni Patris indixerat, instaurationem disciplinae Thomisticae, subinde in Urbé Roma, utpote quae catholico orbi hoc etiam in genere exemplo deberet esse, propriam Academiam instituit, a S. Thoma Aquinate eam nuncupans, cui propositum esset explicare, tueri, popagare doctrinam, praesertim de philosophia, Angelici Doc- toris. Academiam ipsam annuis redditibus, qui satis essent ad stabilitatem eius confirmandam, munificus auxit. Eidem parem, quae ceteris vel Athenaeis vel Lyceis magnis attributa esset, attribuit facultatem promovendi ad doctoris in philosophia gradum suos alumnos, qui emenso studiorum curriculo laudabile scientiae specimen sollemni periculo dedissent. Denique anno MDCCCXCV statuta, quae Academiae ad tempus praescripserat, temperando, certas ei leges, quas diutinum experimentum commodas fore suasisset, in perpetuum dixit. Ad Nos quod attinet Pontificatus Noster incidit in tempora, traditae a patribus sapientiae inimica fortasse magis, quam, unquam antea, omnino oportere ducimus ut quae Decessor illustris de cultu philosophiae doctrinaeque Thomisticae constituisset, ea religiosissime servanda, atque etiam in spem uberiorum fructuum provehenda curemus. Huius rei gratiä, románam a Sancto Tliomä Academiam, quae in ceteris id genus institutis principem sibi locum iure vindicat, uti peculiari quadam Leonis floruit, similiter Nostra posthac florere providentia volumus. Equidem novimus, ex eo coetu sodales quam diligenter utiliterque in mandata sibi provincia versari consueverint, vel Aquinatis sententiam doctis commentariis illustrando, vel eius cogitata evolvendo atque ex principiis ipsius nova investigando, vel eiusdem trutina pensando re- centiorem placita philosophorum, propte- reaque gratulamur eis libenter, quod germanas philosophiae progressiones non mediocriter adiuvent. Verum ne nobilissimae contentioni diuturnitas remissionem afferat, magnopere cupimus, ut voce et auctoritate Nostra spiritus sumat etiam alacriores, ac tamquam renovatis auspiciis in propositum incumbant. Quae tamen cohortatio non ad hos tantummodo spectet, sed pertineat, uti debet, ad omnes, quicumque in catholici orbis terrarum scholis philosophiam tradunt; nimirum curae habeant, a via et ratione Aquinatis nunquam discedere, in eamdenque quotidie studiosius insistant. Vehementer autem universis auctores sumus, ut sollertiam laboresque suos conferant maxime ad coercendam pro virili parte communem illam rationis fideique pestem, quae longe lateque serpit: neorationalismum dicimus, cuius ne perniciosos afflatus sacra praesertim iu- ventus vel minimum sentiat, omni ope atque opera providendum est. Ceterum statuta, bona, privilegia, iura quae decessor Noster Academiae roraanae a Sancto Thoma dedit et attribuit, ea Nos omnia et singula rata et firma esse volumus et iubemus; contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub - anulo Piscatoris die XXIII mensis Ia- nuarii, festo S. Raymundi de Pennafort, an. MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo. ALOIS. CARD. MACCHI.