Protestáns Egyházi és Iskolai Lap, 1846 (5. évfolyam, 1-51. szám)

1846-05-03 / 18. szám

bis maledictis alios prosciderit, et ad verbera de­scenderit, velParochiam deserendo hinc inde cur­sitaverit, usuram sectatus fuerit, post admonitio­nem Paternam, in bonis suis mulctabitur, mulctam non curans custodiae tradetur, obstinatus tandem officio degradabitur, IV. Ecclesias quotannis visitet, ubi ab Audi­toribus de doctrina, diligentia, vitaeque innocentia tum Concionatorum tum Scholarum Rectorum in­quiret, eosque ab omnibus injuriis, contumeliísque defendet, Proventus Parochiales, puta terras ara­biles, Vineas, prata molendina, nemora et similia diligenter consignabit, e quibus ne quippiam de­perdatur, incumbat: imo si quae possessiones per abusum, vei vim abalienatae fuerint, inque usus proí'anos conversae, Superintendens Magistratum Politicum requíret, ejusque authoritate bona adem­ptae Parocbiae assignabit. V. Generalem Synodum quotannis Mense Majo indicet, ubi Candidatos Sacrae Theologiae, secundum ritum Catholicae Ecclesiae hactenus apud nos observafum ordinabit. Necessitate tamen Ecclesiae ita poscente, si cujuspiam Candidati or­dinatio ad generalem non posset differri synodum, tunc Superintendens, adhibito uno Seniore et vi­cinis aliquot Presbyteris, examine usitato praemis­so, Candidafo Sacros conferet ordines. Ví. Indicta generáli Synodo, causae omnes, tam matrimonales, quam aliae fórum Ecclesiasti­cum concernentes discutientur; nec quispiam Se­niorum attentabit, ut privátim aliquas discutiat, nisi permissu Superintendentis, hac tamen lege, ut deiiberationem pro confirmatione ad Superin­tendentem remittat. VII. A praefata generáli Synodo nemo se subtrahat, qui enim non comparuerit, absentiaeque suae sufíicientes causas recensere non potuerit, ílorenorum Hungaricalium duodecim mulctam subibit. VIII. Quia autem propter officium datur bene­íicium, quia item Superintendens multas cogilur sufferre molestias, facerequo expensas, census Cathedralis ab omnibus Presbyteris sibi commissis, et aedituorum Contributiones ei deputentur. IX. Seniores in suis districtibus et comitatibus invigiient, qui, si quas animadverterint inconve­nientias, eas, una cum Superintendente , omni poslhabita difficulfate componant. Si vero ad ta­les componendas inconvenientias Superintendenti semper excurrere non licuerit, tum Senior, qui per Superintendentem emittitur, absque tergiver­satione et murmure Superintendentis mandato obtemperet, negotiumque sibi commissum fideliter exequatur: Secus facientes, pro qualitate delicti, punientur. X Quivis Senior suos habeat collegas, quos hodie Diaconos vocamus, qui non secus, ac Se­niores luramentoadstringantur. Horum critomnia, Senioribus et Superintendenti referre, quaecunque vei de Presbyteris, vei de Rectoribus in Comita­tibus suis degentibus audiverint, delinquentes ac­ceptis a Superintendente citatoriis citabunt, co­ramque Tribunali partes Actoris sustinebunt. XI. Omnes in universum, praecipue tamen causantes, coram Superintendente et Tribunali, honeste se invicem compellabunt; si quis vero, vei Iudicibus audientibus, vei foras sub delibera­tione emissus, alterum verbis injuriosis, aut minus decentibus prosciderit, in violatione sedis: hoc est Presbyter in ílorenis duodecim, Laíci plebei in florenis quadraginta, Nobiles in ílorenis Hungari­cis centum convincentur. XII. Nemo Concionatorum in alterius Paro­chiam se intrudat, absque voluntate et permissu ordinarii Concionatoris non concionetur, nec Sa­cramenta administret. Casu tamen si ordinarius Concionator, vei lecto affixus decubuerit, vei ob legitimas causas peregre profectus fuerit, tum exlraordinario res Sacras administrare permitti­tur: ita tamen ut praemium pro laboré dátum sibi non appropriet; sed ordinario Concionatori re­linquat. XIII. Nemo in alterius locum migret, prius­quam praecessor totaliter contentatus fuerit, sin autem quispiam Concionatorum morte temporali evocatus fuerit, Fratres vicini convenientes eum honeste sepeliant, annumque ejus, vei Semestre suppleant: quo suppleto, vidua honeste, praesen­tibus duobus Fratribus, e Parochia migret. XIV. Nullus anle expletionem annui sui tem­poris Parochiam deserat, si locum mutandi animus est, annum terminet, abitionemque Domino suo terrestri Seniorique terapestive significet, nec absque sufficientibusrationibus elcausis valedicat. XV. Quivis Concionatorum Dominicalibus die­bus bis, festivis autem semel Concionem instituat, singulis septimanae diebus preces in Templo cum plebe habeat. XVI. Sacramenta Ecclesiae, tum Altaris, tum Baptismi magna cum reverenlia in Templo admi­nislrentur: Vbi tamen aegrorum Communio et parvulorum Baptismus in casu necessitatis, ratio­ne loci excipitur. XVII. Pari ratione Copulae, non in domibus privatis,sed in Templo administrentur, ante autem personae matrimonium contrahentes, ex Cathedra coram populo publicahuntur. Temporis etiam ha­benda est ratio, ne videlicet Adventus Domini, vei Quadragesimae tempore, copulas quispiam admi­nistret, neque nuptias celebrari permittat, nisi pe­culiaris casus aliud suadet. XVIII. Rectores Scholarum cum consensu Pa­storis, et non aliter vocandi sunt, alioquin ne pro Rectoribus quidem habendi. Hi in Religione sint Orthodoxi, legibus Consistorii subscribant, Pa­storibus suum honorem et Obedientiam, in his quae non sunt contra Deum et vocationem ipsorun* praestent.

Next

/
Thumbnails
Contents