Protestáns Egyházi és Iskolai Lap, 1844 (3. évfolyam, 1-52. szám)
1844-06-15 / 24. szám
ctura fuerit ab alma bac Urbe princípium; quod qni- i dem non ex constiluta heic, disponente Domino, supre- 1 ma Petri Sede, sed ex quibusdam antiquae Romanorum s dominationisreliquiis, in usurpata,ut diclitant, aDeces- ] soribus Nostrispotestatepermanentibus, derivatumvo- l lunt. Quare cum statutum illis sít populos universos i conscientiae seu potius erroris libertate donare , ex i qua, veluti e suo fonté, politica etiam libertás cum publicae ad ipsorum sensum prosperitatis incremento dimanet; nihil tamen sibi posse videntur, nisi primum apud Italos Romanosqueciyes aliquid profecerint, eorum deinceps auctoritate atque studiis penes reliquas gentes magnopere usuri. Atque id facile se assecuturos confidunt, cum tot ubique terrarum Itali sint diversis in locis degentes, indeque in pátriám haud levi numero remeantes ; quorum non paucos vei novarum rerum studio sua jamsponteiucensos, velcorruptos moribus , aut inopia afílictos nullo fere negotio ad nomen Societati dandum , vei saltem ad suarn operám pretio illi vendendam alliciant- Eo igitur curas suas converterunt , ut horum manibus undique conquisitis vulgaria corruptaque Biblia huc advehanturet inmanus fidelium clanculumingerantur: itemqueut distribuantur una simul pessimi alii libri, libellique, ad mentem legentium ab Ecclesiae sanctaeque hujus Sedis obsequio abalienandam , Italorum eorumdem ope compositi, aut in patrium sermonem translati ex aliis auctoribus; inter quos Históriám reformationes a Merle d'Aubigné conscriptam , et Memorabilia super reformatione apud Italos Joannis Cric praecipue designant. Ceterum de toto hoc librorum genere, quale futurum sit vei ex eointelligi polest, quodSocietatisStatuto praescriptum fertur circa peculiares Sodalium quorumdam coetus Librorum delectui deslinatos, videlicet utnumquam in hos ne duo quidem unius ejusdem religiosae sectae Yiri conveniant. Haecut primum relata ad Nos sunt, non potuimus equidem non contrislari graviter in considerationepericuli, quod nedűm per remola ab Urbe loca, sed prope ipsum Cotholicae unitatis centrum, incolumitati Religionis sanctissimae a Sectariis parari cognovimus. Quamvis enim timendum minimé sit ne deficiatumquam Petri Sedes, in qua inexpugnabile Ecclesiae suae fundamentum a Christo Domino positum est, non ideo tamen cessare Nos licet ab illius auctoritate tuenda; et ipso insuper Supremi Apostolatus officio admonemur severissimae rationis, quam reposcet a Nobis divinus Pastorum Princeps ob succrescentia in DominicoAgro zizania, si quae ab inimico homine Nobis dormientibus superseminatafuerinf, atque ob creditarum oviumsanguinem quae nostra hinc culpa perierint. Itaque nonnullis S. R. E. Cardinalibus in consiliam adhibitis, ac tota rei causa graviter matureque perpensa, ex eorum quoque senlenlia deliberavimus hanc ad Vos omnes dareEpistolaro. Venerabiles Fratres, qua et cunctas supradictas Societates Biblicas dudum a nostris Decesoribus reprobatas Apostolica rursus auctoritate condemnamus; et nostri pariter Supremi Apostolatus judicio reprobamusnominalim et condemnamus memorafam novam sociefatem Christiani Foederis superiore anno Neo-Eboraci constitutam, et alia ejusdem generis sodalitia si quae jam ei accesserint aut in posterum accedent. Hinc notum omnibus sit, gravissimi coram Deo et Ecclesia criminis reos foreillos omnes, qui alicui earumdem Societatum dare nomen, aut operám suarn commodare seu quomodocumque favere praesumpserint. Confirmamus insuper et innovamus Auctoritate Apostolica super memoratas praeícriptiones jamdiu editas super editione, divulgatione, lectione etretentione librorum sacrae Sripturae in vulgares linguas translatorum: de aliis tero cujusque Seriptoris operibus in communem notitiam revocatum volumus, standum esse generalibus Regulis et Decessorum nostrorum Decretis, quae Indici prohibilorum Librorum praeposita habentur; atque adeo non abiis tantum Libris cavendum esse qui nominatim in eumdem Indicem relati sunt, sed ab aliis etiam, de quibus in commemoralis generalibus praeseriptionibus agitur. Vobis autem, Venerabiles Fraties, utpoteinnostrae sollicitudinis partém vocatis commendamus in Domino vehementer, ut Apostolicum judicium, et mandata haec nostra concreditis pastorali procurationi vestrae populis annuntietis et explicetis pro locoeltempore, fidelesque oves a praedicta societate Foederis Christiani . ceterisque eidem auxiliantibus, nec non ab aliis Biblicis Societatibus, atque ab omni cum illis communicatione avertere connitamini Juxta haec vestrum quoque erit tum Biblia in vulgarem linguam conversa, quae contra supradictas Romanorum Pontificum sanctiones edita fuerint, tum alios quoscumque proseriptos damnososve libros e fidelium manibus evellere, atque adeo providere utfideles ipsi monitis et auctoritate vestra edoceautur quod puLuli yenus sibi salutare. quod noxium ac mortiferuin ducere de-beant 7). Interim instate quotidie magis, Yenerabiles Fratres, praedicationi verbi Dei tum per Vos ipsos, tum per singulos in cujusque Dioecesi animarum Curatores, aliosque Viros Ecclesiasticos ei muneri idoneos; atque advigilate impensius super illos praesertim, qui destinati sunt lectionibus Sacrae Scripturae publice habendis ut officio suo ad audientium captum diligenter fungantur, et sub nullo umquam obtentu divinas ipsas Litteras contra Patrum traditionem aut praeter Ecclesiae Catholicae sensum interpretari et explicare audeant. Denique sicut boni Pastoris proprium est non modo tueri atque enutrire adhaerentes sibi oves, sed eas etiam, quae in longinqua recesserinf, quaerere ac revocare ad ovile; ita et Vestri Nostrique muneris erit omnes pastoralis studii nervos eo item intendere , ut quicumque ab hujusmodi Sectariis, noxiorumque Librorum propagatoribus seduci se passi sint, gravitatem peccati sui per Dei gratiam agnoscant, et saluteris poenitentiae remediis expiare satagant: nec vero abjiciendi sunt ab eodem sacerdotalis sollicitudinis studio seductores illorum, praecipuique ; ipsi impietatis magistri; quorum etsi major iniquitas • sit, non tamen abstinere debemus ab eorum salute, : quibus poterimus viis et módis, impensius procuranda. i Ceterum Yenerabiles Fratres, contra insidias et i molimina Sociorum Foederis Christiani peculiarem et aeriorem inprimis vigilantiam exposcimus ab iis ex vestro Ordioe, qui Ecclesias regunt in Italia sitas, aut aliis in locis ubi Itali saepius versantur, maximé au-Í tem in Italiae confiniis , aut ubicumque emporia por-i tusque extant, unde írequentior in Italiam commeatus est. Cum enim Sectariis ipsis propositum sit inibi ad : effectum adducere consilia sua. hinc et Episcopos • potissimum eorumdem Locorum alaeri constantique studio Nobiscum allaborare oportet illorum machinationibus, adjuvante Domino, dissipandis. ! Has autem nostras vestrasque curas adjutum iri t non dubitamus praesidio Civilium Potestatum, inprimis Potentissimorum Italiae Principum tum pro singu! lari suo studio Religionis Catholicae conservandae, ; tum quod ipsoium prudentiam minimé fugit publicae i etiam rei interesse plurimum, ut supradicta Sectariorum molimina in irritum cadant. Constatenim, diuturnoque superiorum temporum experimento comprobatum est, Populis a fidelitate atque obedientia erga 7) Ex inandalo Leonis XII edifo una cnm Decreto Congregationis Indicis 26 Mártii 1825.