Evangélikus főiskola, Pozsony, 1866
5 Anno domini 1615. 22. Julii. Ego Nicolaus Mar tin i, Kosenbergensis, patre Samuele Mártinké, matre vero Sophia Bastocki legitime foedere matrimonii illigatis, natus, ac traditus scholae patriae ad tractandam rem literariam, praeceptoribus usus sum domino Thoma Dorothicio, domino Andrea Luce, domino Joanne Kalinkio, domino Joanne Lycio, domino Matthaeo Zarkocio, domino Nicolao Accipitrino Bicsensi. Deinde patria profectus Bicsam uberioris doctrinae acquirendae gratia subjeci me ferulae domini Michaelis Crispi atque ibidem intra medium annum in officium collegae ab eodem Michaéle Crispi electus, eo officio perfunctus sum annum cum tribus mensibus, moxque ad regimen scholae Ujheliensis ad Kisuczam evocatus illi annum praefui : indeque in patriam profectus Slavorumque Pronam evocatus, duos annos scholam ejus oppidi rexi. Cura deinde dominorum patronorum ecclesiae Cibiniensis in diaconum promotus, sacros ordines Bicsae apud clarissimum super- attendentem dominum Eliam Lany accepi. Ibique publice professus sum ac etiam nunc profiteor me doctrinam illam, quae tum Bicsae sonuit, comprehensam Augustana confessione et formula libri Concordiae amplexurum, docturum. Articulis item Solnensibus subscribo, contrariam- que sententiam Augustanae confessioni damno atque improbo. Johannes Hodikius superintendens annis 1619—1642. NicolausFidicinis, Bajmocensis, emissus adme, dum in exsequiis Isaaci Abrahamidae Hrochotii constitutus Bajmocii essem, ab ecclesia Galgoczensi sacris ordinibus per me initiatus est anno 1621. die 4. Novembris. Quum post mortem duorum dominorum superattendentum evan- gelicorum in hisce decem cisdanubianis comitatibus constitutorum collegarum meorum honorandorum solus relictus essem, ordinavi coacta Galgoczii synodo in superattendentem more ac ritu Augustanae confessionis sociis usitato reverendum ac clarissimum virum Nicolaum Fidicinis, illo tempore pastorem ecclesiae Galgocziensis ante annum saltem per me quoque in ministrum ordinatum, idque in praesentia illustrissimi comitis Stanislai Thurzó, regni Hungáriáé palatini et aliorum. Deus adsit ipsi cum gratia. Anno 1622. die 16. Octobris. Ordinatus quoque per me ipsum est in superattendentem ecclesiarum evang. per comitatus Turoczensem, Soliensem, Neogradiensem