Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859
24 rum varietas, animalium mira species, fervidum denique coelum novos advenas jam bellandi satietate captos languidiores reddidere, sacerdotes autem animi natura ad contemplandum proclives, ipsa coeli benignitas ad otium cum dignitate et ad investigandum invitabat, quid esset, quod in lapidibus tanquam somno delitesceret, quod arbores increscere cogeret, quidve in rivulis obstreperet, quid animantium corpora fingeret, denique quid esset, quod vim vitalem sursum deorsumque per orbem ageret. Brah- mani igitur, qum domestici antea essent regum et nobilium familiis adscripti horumque potestati obnoxii, ad principatum perveniunt, ceteris gentium ordinibus leges juraque dant, ordines ipsos cancellis quasi nunquam posthac excedendis circumscribunt sibique singularem quandam praerogativae sanctimoniam vindicant. Quae quum ex Védi- orum carminum effatis divinitus patefactis ceu fonte deducerent, fieri tamen non potuit, quominus ipsi hi libri magnam in interpretando commutationem subirent: alii enim dum aliter vetusta carmina rebus et verbis obscura, vellent intelligi, scholarum auctores exstitere multum saepe inter se dissidentes; oraculorum etiam veram sententiam eliciendi conatus ingenia per notionum recenter natarum subtilitatem et imaginandi vim luxuriantem tum ad philosophandi artem avocavit tum ad eam animi condicionem abduxit, quae cogitatione in uno Brahma ita defigeretur, ut hujus generis docti oculis ad nasi apicem directis, ceterarum rerum obliti, animam vitamque et mentem in Brahmam tanquam in auras dissolvi vellent, nil fere nisi mysticam syllabam Om ore proferentes indicio, nil sibi de summo bono desiderari amplius. Deinde cum sexto fere seculo ante Christum natum BnddlldC disciplina invaluisset, libri Védici negligi etiam coeperunt atque contemni. Tamen vulgus antiquos deos, aoimo suo altissimis radicibus inhaerentes, penitus eripi sibi passum non est, sed paulo commutatis deorum nominibus retinuit et ipsi Brahmani, quamquam odio cruento persequerentur eos, qui Buddhám sectabantur, invidia et vulgi definiendi studio ducti, Buddhistarum in templis aedificandis et statuarum simulacris erigendis industriam imitati atque solertiam, stupendas aedes illas sacras in montium cavernis ingenti labore sculptas exstruxere, quas in in insula Elephanta harum curiosi rerum hodie mirantur. Neque vero his contenti Brahmani ad foedissima deorum simulacra misere plebeculae conspectui praebenda prolapsi sunt omni venustate atque elegantia nudata, ut mirum haud sit Goethium nostrum nihil maw gis quam fabularum Indicarum commenta horruisse. Quis enim caput elephantinum humano corpori junctum aut deum quatuor brachia vibrantem, aut Visllllllin in serpentis contorto volumine per aequora natantem cum voluptate spectet? Quis viduas in funebribus maritorum exsequiis in rogum ardentem se praecipitare sine commiseratione audiat? Sed haec omnia longe absunt a prisca Védorum castitate: quorum hac scriptionis opportunitate quum aliquot specimina latinitate donata lectori proponantur, is aequi bonique facere velit atque meminisse, viris in gymnasiorum umbratico labore desudantibus raro eam contingere felicitatem, ut largiore librorum copia instructi, praesertim in hoc literarum orientalium studio, paulo plus pro/ /