Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859
ficiant Iatiusque in hoc antiquitatis cognoscendae campo excurrere concessum sit. Citius enim in gymnasiorum bibliothecis nivem atram reperias a Cicerone i) derisam quam libros Indorum literas attingentes, quam ob causam Friderici Rosenii hymnos Védicos in latinum conversos ne oculis quidem adspicere nobis quamvis exoptantibus contigit. Igitur perbeati fuisse censeamur, quum, quemadmodum plebs Romana magnum Scipionem in Capitolium ascendentem sequebatur: ita quantumvis anhelantibus properando, viros de rebus Indicae vetustatis immortaliter meritos, si non assequi, certe admirari liceat. Ex libro Rgveda. Hymnus I. (Bohtl. p. 243). Ad Agnim. Agnim laudibus extollo sacrificum * 2), Qui dis libat honorem atque melos canit: Agnis, quondam atavis jam sapientibus Insignitus opum sator. Ille huc voce vocat coelicolum genus: Perque Agnim cumulo crescit honos opum, Multo splendidior quoque die, simul Robustae sobolis decus. Agni, quae pia tu munera respicis, Haec divum venient ad penetralia; Custos incolumi ut nubila transvolent Cursu, tu facies precor. Hymnis altisonus 3) dona praeit ferens Agnis veridicus, gloria multiplex Clarum quem decorat, cumque diis deus Nobis adproperet celer. *) Epist. ad Quint, fr. II., 13. 2) Verba ipsa textus haec sunt: „Agnim ile purohitam yajnasya devam rlvijam | botáram rat- nadhátamam“. Quae verba a Brabmanis ante quamlibet lectionem e Rgveda instituendam instar precum recitari solent. 3) Hoc loco carminum Védicorum tanquam auctor exhibetur Agnis, unde cognomen > ejus „Jataveda“ ie. qui Vedos peperit.