Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859

23 Kliza, paratos tanqiiam ad pulvinaria devocare deorumque vicissim dona ad pre- cantes tanquam in igne coelitus demisso referre consuesceret. Neque aberat opi­nio, deos coelestes libamine sacro dum fruerentur, aeque atque sacerdotum carmi- nibns recitatis ali atque refici. Postquam ad regiones orienti soli propiores et ad Gangetis ripas progressi essent Ariarum stirpium duces atque imperii cupiditate incensi bellis inter se digla­diarentur, de diis quoque formarum conceptae imagines aliae fieri coeptae sunt at­que fuerunt antea. Indra jam bellorum deus erat, quem utraque belligerantium pars ad sua pertrahere studia sacerdotum artibus atque sacrificiis summis adnitebantur viribus: neque dubium est, ut fortitudini bellicae magnus esset honos tributus, ita sacrificulorum quoque in devocandis ad secundas res gerendas numinibus operam magni factam fuisse ipsisque haud parum existimationis atque opum conciliavisse. Jam Indram non solum potu sacrifico alendi causa frui verum ejus vi perfusum inebriante robur sumere ad hostes prosternendos volebant. Sic Indra carmine sacer­dotis Vasislbae audito, bellatorum vires fregisse instar bubulcorum baculos: Vasistham enim Somae libatione et precum carmine, cui tanquam incantamento re­sisti non posset, Indram'coelo tonantem in hostium perniciem allexisse ferunt. Sed harum pugnarum pauciores celebrantur carminibus: erat enim rebus ipsis consen­taneum, deorum invocationes paulatim in herorum laudes commutari et animos ip­sos divino quasi furore, dum pugna saeviret aut clamor victoriae streperet, exagi­tatos ad pacatiorem factorum et quietam narrationem considere, nimirum epicam. Exhaustis denique bellis intestinis, postquam robur militare per diuturnam contentionem fractum concidisset, ferream aetatem alia excepit multum ab ea discre­pans. Jam ipsis carminibus Védicis nova non sunt addita: numina enim antiqua paulatim aut in oblivionem recesserunt aut in alia sunt commutata: id quod sacer­dotum Brahmanorum cummaxime interessé par erat. Igitur, quemadmodum ab ar­tifice imagines urbium aut regionum arte collustratas ob oculos spectantium videmus poni, easque, postquam essent satis inspectae, paulatim pallescente colorum varie­tate in alias transmutari imagines: ita primae vetustatis deos peracto cursu, aliis in eorum locum succedentibus, ad aeternam recidere noctem aut commutato nomine iliam quasi provinciam videmus obtinere. Sic Rildra, nimborum in Védis de­ns, Sivae personam induit igne suo cuncta comburere pronus, deus vero Visll- 1111 vix antea de nomine notus, beneficum fit numen, quod Gangetis exundatione planitiem immensam fluvio adjacentem reddit fertilissimam, ominibus faustis cum Siva et Brahma ad triumviratum evehitur juxta potentiae nullis circumscrip­tae limitibus fastigium. — Dii vero pristini dignitate sua exuti ad custodiendas mundi plagas relegantur. Ad has novas de diis animo informandas notiones coelum ipsum et locorum natura, qualis ad Gangetis ripas esse solet, vim maximam habuisse certum est. Etenim res visu manifestae, agrorum incredibilis fecunditas, proceritas arborum, flo-

Next

/
Thumbnails
Contents