Evangélikus főiskola, Pozsony, 1857

6 maeandros communis salutis iam contortos, iatn et devios, ordinare ac reducere; sibique persuadere, nihil tam alte esse positum, quo haec vis numini ipsi cognata eniti non audeat, — sui iuris, suarumque partium ducat ac iudicet. — Horum conatuum et fructuum, animi quippe instruendi, excitandi, se vincendi et insto moderamini obsequendi, me testem, et doctissimis immixtum subselliis tuis, ali­qua parte socium fuisse, animo memori et grato agnosco; ac terris vale dicens, vos Lipsienses, his vestris bonis mactatissimos esse, omninoque valere percupio. Amici Lipsienses valete, iterumque valete! Quid dicam de corona spectatissimorum, neque germanicae orae solum, sed exterorum etiam et remotissimorum virorum, quorum consortione, magni Sueciae regis Gustavi Adolphi nomine nuncupata, Bremae mihi aestate pro­xime elapsa fruendi, laetandi et ornatum esse fas et occasio fuit. Proh dii immor­tales! qui hic animi, quae cogitationes et studia! Exuviis quasi imbecillitatis humanae depositis, homines, ut vere oportet, dixeris fuisse omnes. Luctam, quam meditabundi sentiunt et fatentur esse voluntati cum coiisilio; et qua, proh dolor, irriti fiunt conatus saepe optimi, e laudatissima hac sodalitate, virga Vellit Mercurii sublatam mirarere! Diversa studia, velut totidem radii in idem decurrentes centrum, eodem facto, eadem communi iungebantur utilitate. Iniquum esset iuxta non meminisse Bremensium civium, huius tantae rei et testium et imitatorum nobilissimorum. Neque enim fieri potest, veteris Graeciae Isthmicos aut Olympicos heroas maioribus communis gaudii acclamationibus et benevolen­tiae studiis, quam hos Sueciae summi regis consiliorum genios exceptos a suis ac celebratos esse. Nam, ut limpidus ros matutinus exorientis iubari solis, sic bona Bremensium indoles hospitum suorum studiis suopte coalescebat. 0 admiran­dam sapientiae divinae harmoniam! 0 humanae indolis in transversum non abreptae bonitatem! 0 varietatem studiorum mirifice delectantem! 0 exemplum imitatione dignissimum! Vale Bréma classicarum virtutum aemula! Valete Groszmanni, Zimmermanni, Dorneri, Haséi, divinae indolis humana imbecillitate latentis augures et motores; et quantum certe in vobis est, melio­ris aevi auctores et statores! Vos bonorum optimi, quosquos tum Bremae in fratres paternus occupabat et animabat amor, valete, mihique ad beatas sedes properanti, et vestrum ibi quoque aequales prospectauti, aequi favete: iamque patriis amplexibus reddi indulgete. Iustum quippe est, — perpetuam Michnayi, Auditores, existimate esse orationem, — iustum est, instar solis, testantibus physicis, quo remotioris a terra, eo calidioris, me quoque absentem, natali solo animo et voluntate prae­sentem esse et deditissimum. In quo quidem totus elaborabam ac adnitebar. Nam in septemtrione Germaniae moranti, tu, chara patria, oculis meis occurrebas et obversabare: te cogitationes, te studia mea complectebantur. 0 quam magna sunt, magnis suspensa virtutibus, magisque specie quadam innuenda, quam accuratius enucleanda bona et munera tua. Tu praeruptis, astra petentibus,

Next

/
Thumbnails
Contents