Evangélikus főiskola, Pozsony, 1857

amicis extraneis Michnay, ut animo erat in coniunctiones propensissimo, ex­tremum dicit vale. Si enim id inoris in brevioribus itineribus observare iustum ac prorsus humanum atque laudabile ducitur: quanto magis ratum habendum erit in eo digressu, e quo spes novi congressus, his certe in terris, prosternitur ac plane excluditur. Tu igitur Hamburgi, — fallite, Auditores, animum, et verba putate esse Michnayi, — tu animae dimidium meae Hamburgi, antistes et dei summi sacerdos, scholarcha et iuventutis pater, multum culte et desiderate Alt vale, et cum tuis Hamburg ens ibus vale bellissime. Magna urbs magnos testatur animos vestros. Nec. mirum: magnis quippe exemplaribus crescunt humanae, attolluntur et convalescunt vires. Grande, quod penes volvitur flumen, ignaris et ignavis damnosum, vobis arte coercitum et consilio subactum, magnorum est conatuum stimulus, maiorum auctor et magister opum. Vicinum mare sua immensitate rapit insolitos ausus, ut iis invia via sit nulla. Neque vero hae tantae res speratae modo, sed iam etiam partae et possessae sunt vobis. Macte hac virtute vestra Hamburgenses! Non enim possunt non diuturna ac sta­bilia esse haec bona studiis conjuncta; imo efflorescentia ac redundantia e prae­ceptis cum virorum ceterorum laudatissimorum, gravissimorum, vobis cum viventium, ac rei faciendae contentionem sale sapientiae et moderaminis condien­tium; tum eius, quem Posonii cognovisse, cuius doctissimis ac suavissimis alloquiis mirifice excitatum ac recreatum esse, vitae melioris, ac crediderim, paucis nonnisi bonis concessae, augmento et ornamento merito adnutnerabam. His ducibus et auspicibus mens agitat moles vestras: mens vero manet et vir­tus, cetera mortis erunt. Macte igitur virtute vestra Hamburgenses. Valete viri dignissimi, meutores gravissimi; vale tu vir, quem praecipue mente con­tueor, optimé, arnatissime, vale: valete Hamburgén ses! Nec te Lipsiam tuae adiacentem Plissae, meae, terrestri hac vita dece­dentis, gratae voluntatis testificatione, carere aequum est. Tu quoque, licet rebus gestis, fatorum Europae normis -), longe sis celebratissima: honor tamen et dignitas, qua polles, maxime e studiis et scientiarum nutricia cura, qua late patet orbis, capit incrementa. Ex te tuas tu hauris vires et incitamenta et fruc­tus tuos: neque enim extrinsecus, sed anitno continetur scientiae dominatus et possessio. In te sunt tua obstacula et hostes, cum quibus pro virili congredi, eosque debellare doces: bellum tibi est tecum! Ac tu demum hoc nobili certa­mine eo pertingis, ut, quod in rebus humanis summum est, claustris suis libe­ratus immortalis animus humanus, gestiat in universum hoc exspatiari; coeli infinitos ambitus, non tam admirationis causa, quam in commune consulendi studio lustrare ac pertentare; quin nodos humauarum convinctionum explicare, 2) Suffecerit meminisse victoriae Gustave Adolpho regi Sueciae quidem feralis, sed ad prosperum belli, quod dicitur tricennalis, eventum fatalis; et triumphi anno 1813. fracto Napoleonte libertatis populorum Europae vindicis.

Next

/
Thumbnails
Contents