Evangélikus főiskola, Pozsony, 1857

Favete dictis: audite Michnayum extraneis, patriis et domesticis valedicentem amicis. Cogitate, Au di tor es, et intueamini animoMichn ay um ad eos provolantem, ubi et iuvenis uberioris doctrinae thesauros hausisset; et quorsum aestate prae­terita, societate viri amici et culti suavissima pertigisse *); recordationem qua­damtenus iam senescentem et tardam oculis praesentem et revirescentem habuisse; amoris et familiaritatis nova foedera pepigisse, ut a reduce exsultante affatim audiveramus, in summo et ultimo vitae suae pretio collocabat. Is namque excusso patriarum scholarum cum laude pulvere, quod iuventuti nostraeliterarum amore captae in lege ponimus, uberiorem doctrinam mercandi causa Lipsienses et Gottinganas musas salutavit, retulitque inde munera ad mercaturam bonarum artium in patria cum fructu exercendam aptissima longeque uberrima. Ac tametsi, ut nati matres, deperibat revisere Germaniam suam: id tamen nonnisi post lon­giorem temporis intercapedinem, effluxis quippe annis paene triginta, ante hos septem menses, tenerrimis eius et ardentissimis concedebatur votis. Qua ala­critate adparabat hoc iter! Quae cogitationes exacuebant mentem! quibus pro­positis obfirmabat animum! Nec spes eum fefellit. Quas enim urbes cum itineris socio adissent; quorum alloquiis et consortione fruerentur: ipsis illis, quibus ab omnibus mactabantur humanitatis et benevolentiae documentis, simul consilii rerum humanarum summi, animi quippe et studiorum ultra glebam emergentium, ubique commonebantur. Optimorum namque semper mos fuit, communi consu­lendo privatis prodesse rebus, nec nisi salvis omnibus, se quoque salvos et in­columes haberi. Eius tamen meus et animus hac opportunitate tribus inprimis locis, velut totidem stellis, Lipsiae, Hamburgi et Bremae, praecipuo studio et propensione commorabatur. Tametsi vere liceat ad firmare, cum cum ipso fato quadamtenus expostulasse, aegerrimeque tulisse, Gottingam, quae studiis deditum quondam aeque fovisset, hac vice revisendi, ibique Dorn erum, cius Heliconis heroem haud postremum, cuius benevolentia gloriabatur, coram sus­piciendi et colendi sibi facultatem praecisam ac ereptam fuisse. Lipsiae igitur et veteres reperiit, quorum vitae nimirum interea immisericors pepercisset fatum, et vero novos naetus est amicos: Hamburgi eum inprimis, quem ante sesqui annum fere, sui quasi colligendi causa hungaras terras peragrantem, hic Posouii, una mecum, haec verba faciente, amare et venerari venerandum didicerat, sal­vum suos intra lares videre et amplecti gestiebat: Bremae demum, velut con­cilio coelitum immixtum se fuisse venerabundus commemorabat. — His suis l) Duumviri, emeritus Superintendens ecclesiamm evangelicarum secundum formulam fidei Augus­tanam Cis-Danubianarum £a m u el Stromszky, et lycei evangclicormn Posoiiiensis tum Rector Andreas Daniel Michnay, ecclesiae evang. Posóniensis nomine B re mam proficiscebantur, collegii a Magno Sueciae rege Gustavo Adolpho adpellati sociis, ibi laudatissimis suis consultationibus occupatis, tum gratias acturi pro munere annuorum mille sexcentenorum fiorenorum aeris clangentis, per quinquennium duobus Professoribus theologicarum disciplinarum in lyeeo bvang. Posoniensi dotandis, generose voto; tum etiam tanti instituti gloriam suis et popularium studiis coram pro merito prosecuturi.

Next

/
Thumbnails
Contents