A Pécsi Állami Főreáliskola Értesítője az 1904-1905. tanévről

dr. Révai Sándor: Barlám és Jozafát, továbbá szent Elek legendája

1. FÜGGELÉK. Példa az egyszarvú elől futó emberről. a) Voragoi Jakab (Hagenau, 1516, CLXXV. cap.) similes sunt cuidam homini, qui dum a facie vnicornis ne ab eo de- uoraretur velociter fugeret: in quod­dam barathrum magnum cecidit: dum autem caderet: manibus arbustulam quandam apprehendit, et in base qua­dam lubrica et instabili pedes fixit. Respiciens vero vidit duos mures unum album et alium nigrum inces­santer radicem arbustule quam ap­prehenderat corrodentes: etiam prope erat ut ipsam absciderent. In fundo autem barathri vidit draconem terri­bilem spirantem ignem, et aperto ore ipsum deuorare cupientem. Supra basem vero vbi pedes tenebat vidit quattuor aspidum capita inde prode­untia. Eleuans autem oculos vidit exi­guum mellis de ramis illius arbustule stillans oblitusque periculum quo vn- dique positus erat: seipsum dulcedini illius modici mellis totum dedit. Uni­cornis autem morlis tenet figuram : quae homines semper persequitur et apprehendere cupit. Barathrum vero mundus est omnibus malis plenus. Arbustula vero vniuscuiusque vita est: que per horas diei et noctis quasi per murem album et nigrum incessanter consumitur et incisioni appropinqua­tur. Basis vero quattuor aspidum cor­pus ex quattuor elementis composi­tum : quibus inordinatis corporis com­pago dissoluitur. Draco terribilis os inferni cunctos deuorare cupiens. Dulcedo ramusculi delectatio fallax mundi per quam homo seducitur vt periculum suum minime intueatur. b) Temesvári Pelbárt (Lugdunum, 1509, sermo LXV. R.) tales assimilantur homini qui a facie vnicornis crudelis cum veloci­ter fugeret in quoddam baratrum magnum cecidit, sed dum caderet arbustulam quandam apprehendit, et in base quadam lubrica pedes fixit, respiciens vidit duos mures, vnum album: alium nigrum radicem arbu­stule illius corrodentes, in fundo vidit draconem terribilem ignem spirantem aperto ore velle illum deglutire. ele­uans oculos vidit exiguum mellis de ramis illius arbustule stillare: cui se totum dedit oblitus periculi. Sic in proposito: vnicornis est mors cu­piens deuorare. baratrum mundus in cuius profundo draco est iste diabo­lus ignem infernalem spirans arbu­stula est vita praesens cui innixi su­mus. sed duo mures quotidie cor­rodunt. scilicet dies et nox. illa per album, hec per nigrum significata, dulcedo ramusculi est fallax delecta­tio mundane vite qua homo sedu­citur vt periculum mortis eterne ob- liuiscatur.

Next

/
Thumbnails
Contents