Theologia - Hittudományi Folyóirat 6. (1939)
Kniewald Károly: A Pray-kódex miserendje
8 KNIEWALD KÁROLY et omnibus sanctis eius, et tibi pater uel frater : quia peccaui nimis in uita mea, in cogitacione, in locucione, in superbia, in gula, in ebrietate, in detractione, in uana gloria, in pollucione mentis et corporis, et in quinque sensibus meis uidelicet uisu, auditu, gustu, odoratu et tactu, et in omnibus octo uiciis principalibus, quibuscumque humana fragilitas contaminari ac sordidari pollui uel peccare potest. Propterea deprecor beatam dei genitricem Mariam, et omnes sanctos et electos dei, et te patrem uel fratrem, ut ores pro me misero peccatore ad dominum deum patrem omnipotentem. Arnen. Absolucio. Misereatur tui omnipotens deus et dimittat tibi omnia peccata tua preterita prescencia, liberet te deus ab omni malo, conseruet et confirmet te in omni opere bono et perducat te Ihs xps cum gaudio in uitam eternam. Arnen. Alia. Indulgenciam absolucionem et remissionem omnium peccatorum et spácium uere penitencie et emendacionem uite tribuat tibi omnipotens et misericors dominus. Arnen. Facta confessione et data indulgencia preces sequntur: Delictum meum cognitum tibi feci. Et inusticiam m. Dixi : confitebor aduersum me inusticiam. Et tu remisisti impietatem. Pro ac (re) orabit ad te omnis sanctus. In tempore oportuno. Sacerdotes tui induantur iusticia. Et sancti tui exultent. Deus tu conuersus uiuificabis nos. Et plebs tua letabitur. Ostende nobis domine misericordiam tuam Et salutare tuum da n. Exurge domine adiuua nos. Et libera nos propter n. t. Domine exaudi oracionem meam. Et clamor meus ad te v. Dominus uobiscum. Et cum spiritu tuo. Aufer a nobis quesumus domine iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum1 puris mentibus mereamur introire, saluator mundi, qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas deus. Adiutorium nostrum in nomine domini. Qui fecit celum et t. Pater noster. Et ne nos. Peccauimus cum patribus n. Ostende nobis domine m. t. Exurge domine adiuua nos. Et. Domine exaudi orationem. Dominus uobiscum. Et cum spiritu tuo. eius, et uos fratres, ut intercedere dignemini pro me peccatore ad dominum deum patrem omnipotentem, ut misereatur mei. Arnen». Az Absolutio a Micrologus-ban (XXIII. PL 151, 992.) így hangzik: «Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, et confirmet te in omni opere bono, et perducat nos pariter Jesus Christus Filius Dei in vitam aeternam. Arnen. Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Arnen». 1 V. Ö. Hartmann Qrisar S. J. : Das Missale im Lichte römischer Stadtgeschichte. Freiburg, 1925. 94.