Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
37 statutum, seu Prophetarum inculcatum legimus, — nonnisi ,,paedagogus in Christo fuit,66 — in Christo, qui cludum a Vatibus annunciatus, tandem in plenitudine temporis comparens, lite— rae antiquae, quae praeparandis nonnisi hominibus inserviit, spiritum, qui vivificat, — umbrae vero illi veritatem et lucem, quae illuminat omnem hominem, benignus substituit, atque religionem perfectam iam, imo perfectissimam adeo mundo induxit, ut eius ductu et magisterio, quidquid hominum est a polo usque ad polum, suae quisque consulere possit felicitati praesenti perinde ac futurae in omne aevum. — Hanc iam vero beneficam, non timoris iam, sed fiduciae filialis, — hanc non legis iam, sed gratiae, — hanc charitatis efficacis, pacis verae ac salutis omnigenae religionem, quum vobis pro munere mihi credito impensius inculcaturus sim, — ne fors vox mea tamquam vox clamantis in deserto in vanum resonet, sicque non ego modo, sed et vos saluberrimo conventuum horum scopo frustremur, — quum nuper de veteris legis origine divina iam dixerim, hodie de divinitate doctrinae Novi Foederis opportune praemonebo, vel sic proponendae deinceps doctrinae meae, imo non meae, sed „Patris nostri, qui in