Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
38 coelis est “ momentum ac efficaciam conciliaturus. Favete! Vel in hodierno Evangelio „multos Christum secutos fuisse legimus, quoniam videbant sigtia , quae JaciebatNeque id mirum videbitur ulli, sed potius firma fide eorum exemplum sequetur, quisquis momentorum pro divina doctrinae Christianae origine facientium vel unam classem, etsi obiter lustraverit. Adeo quippe signanter stupenda, millenorum et millenorum fide — imo persvasione, — imo et sanguine quoque fuso comprobata, et ab ipsis inimicis vel invito pectore agnita, atque adeo certa sunt prodigia Jesu, ut illis doctrinae suae divinitas, non tam commendetur, quam evidenter demonstretur. — Ecce enim AA! ut a natalibus Eius ordiar, vixdum natus fuerat Deus - homo, iamque coelestium geniorum chorus, eum laetus salutavit; astra quoque coeli in eo creatorem venerabantur, uti mox stella, qua Magis innotuit, et tandem sol circa mortem eius lucem negans; elementa ipsa verbo potentiae eius obediebant, dum ventorum turbines et maris saeve saevientis fluctus ad nutum eius protinus componerentur, imo et terra in morte Dei- hominis contremuit, et universa