Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

33 patiamini, quaeso, adhuc unum ut addam, quod en! Spiritus inspirat: — Nonne AA! triste est, aut certe mirari subit, praecepta illa praecipi debuisse hominibus, quum tamen in commo­dum hominum tendant adeo, ut felicitas seu singulorum privata, seu communis omnium, nec possibilis quidem sit, aut certe non durabilis esse queat, nisi praecepta illa normam consti­tuant agendi. — Prout enim mens rea, ocius tardius, tortor sibi fit, seque timet, et beatam illam veram animi tranquillitatem praecludit, citra quam tamen externus splendor quivis, fu­cus est mendax: ita ex adverso AA! — ita nonnisi animus recti conscius illa vera fruitur malatia, qua vilibus mortalitatis curis ita velut supervehitur, ut, etiamsi fractus illabatur orbis, impavidum feriant ruinae, — ut nuda licet, proba tamen pauperie pressus, sua se virtute involvat, beatus, beatior ibi futurus, — eo etiam, quod non sibi tantum, sed et aliis au­ctor aut incitamentum exstiterit virtutis, quum, viva dilectione Christiana animatus, egerit, dum et quantum potuit, si non auro, potestate, auctoritate, aut influxu, certe, quod omnis pot­est, exemplo, id quod omnibus aliis efficacius est et salubrius. — — Porro , prout societas illa certo certius desolatur, ubi alter alterius 3

Next

/
Thumbnails
Contents