Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
34 iura, sanctissima licet, violare non veretur, aut saltem, charitatis verae expers, viscera misericordiae et amicitiae vere Christianae claudit: ita ex adverso, ea nonnisi vere floret patria, ubi concivium quisque, quod suarum est partium, strenue implet, suum cuique tribuit, et quidem non solum, quod stricto iure iustum est, sed et quod charitatis sincerae et efficacis efficax vox aequum nuncupat. Ecce ergo ad privatam et publicam, hanc et futuram tranquillitatem, et salutem et tendebant et tendunt, quae Deus en optimus! vel olim iam in brachio forti, in signis et virtutibus intimaverat hominibus. Impleamus igitur, — ter, quaterque grati expleamus quod Pater, de salute nostra sollicitus, postulat, quod Filius, ceu salutis fontem, urget dicens: „beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud !u — Ecquidem putares salutifera illa praecepta dudum adeo hominibus, adhuc minus cultis, inculcata, hodie iam seculo culto adeo, alioquin et digne aestimari et ultro expleri . ast ulinam non haec tempora prae oculis habuerit S. Paulus , dum ingemiscens ita ad Timotheum ep. 2. cap. 4. v 3. 4. scriberet: ,,Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, pru-