Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

30 fundamentum, adeoque summum hominis bo­num est Id unum adhuc illis, qui prodigia iMosis magicae artis producta fuisse criminantur, di­ctum velim: ipsos etiam inclytos, et sagacissi­mos in arte hac magistros aegyptios rei eviden­tia perculsos invito licet pectore divinam pror­sus et supernaturalem virtutem agnovisse dicen­tes : ,, digitus Dei est hic /“ Ita est AA! digito Dei, id est auctoritate Omnipotentis omnia illa patrata fuerant, atque adeo etiam doctrina illa et Mosi et Prophetis, et olim iam Patriarchis quoque divinitus intima­ta fuit; et vel antiquioribus his vaticinio quoque eo addito, eandem doctrinam, quam, mundo toto sub idololatriae squalore gemente, cum effeto Abrahamo mox exstingvendam humanitus existimasses, per posteros Abrahami , qui ta­men tunc iam vetulus ac Sara insuper et steri­lis filio adhuc caruerunt postmodum extraordi­narie concesso, —conservandam et quondam ad omnes mundi nationes propagandam esse, prout vaticinium hoc, viginti duobus seculis ante even­tum editum, revera Salvator noster, in quo be­nedicendae erant omnes gentes terrae, opere complevit. Sed huic

Next

/
Thumbnails
Contents