Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
31 Tertio divinitatis argumento, nempe vaticiniis adducendis, quum dicta abunde sufficiant, iam tuto supersedere possum. Abstineo proin ab enumerandis prophetiis, quibus Messiae characteres diacritici omnes multis seculis praevie praecise praedicti fuerant, — abstineo ab iis, quibus Hebraeorum captivitas ad castigandam idololatriam , reditus post 70 annos, restauratio rei— publicae utriusque, omnisque reliqua sors praevie annunciata fuit, — non enarrabo vaticinium , ultimis quoque adiunctis vestitum, de eversione Babylonis, de Cyri persona et rebus strenue ac prospere gestis. Id unum summis tantum digitis attingere liceat, Cyrum ipsum, velut in publicis literis testatum reddidit, vaticiniorum horum manifesta divinitate permotum fuisse, ut Iudaeos in patriam dimitteret, aurea vasa sacra restitueret, sumtusque in struendum iehovae templum larga manu assignaret. — Prout et temporibus Christi multi pagani, complemento, vaticiniorum mirabili inducti, ad veram transierant religionem , divinitatem eiusdem facto suo agnoscentes. Nam Iudaei recentius a Romanis victi — ut Seneca ait: „victi victoribus leges dederunt.“ Verissimum itaque est, doctrinam Veteris Foederis divinae esse originis, et hinc est, quod