Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
29 miraculis perversas luisse, (ut nempe crederent, se omnia illa vidisse, etsi falsa essent,) adeo- que longe plura maioraque miracula admittat, oportet, qui illa Mosis negare volet. Accedit prodigia haec parsimoniae divinae adeo non adversari, ut potius e fine maxime sublimi patrata fuisse deprehendantur; immediate nempe eo : ut Pharao quidem ad dimittendos Hebraeos cogeretur, quorum multi in Aegypto a vero Deo iam defecerant, et reliqui etiam ulteriori temporis progressu cultum Dei dimisissent, — Hebraei vero partim ad cognitionem veri Dei reducerentur, partim in ea confirmarentur, una sic convincendi, alia numina, quae suos cultores aegyptios a plagis immissis liberare non poterant, esse inania, — denique ut ad constitutionem Mosaicam suscipiendam moverentur, sine qua inter gentes idololatriae deditas veram unius Dei invisibilis religionem non conservas- sent, ut vel ex eo liquet, quod sub providis licet his cautionibus constituti, tamen toties in varias superstitiones prolapsi fuerint Mediate vero tendebant ad veram Dei, creatoris, gubernatorisque universi, et hominis ad Eum qua rectorem mundi moralis sanctissimum, iudicem- que Justissimum relationis cognitionem conservandam , quae alioquin omnis probae moralitatis