Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
28 fuerit, e cuius laboribus tanta adusque hauserat emolumenta. Spem, an non fors vi iugum iniquum excuti posset, — spem talem omnem amplus aegyptius exercitus, equitatus et currus bellici Hebraeis vel a longe praecluserant, etiamsi dura nimis tyrannide pressi tentassent fors arma arripere. Si vero id tamen factum ponas, nu- spiam explicueris, quomodo posteri strenuum adeo maiorum facinus oblivioni dari fuissent passi. Atque adeo critice necesse est, stupendas illas plagas, quibus Pharaonem ad dimittendos Hebraeos tandem impulsum fuisse legimus, historice veras esse. Si vero miracula haec vera sunt, etiam divina Mosis legatio, adeoque et divina doctrinae Mosaicae origo omni exceptione superior est. — Et ecce AA! hinc nonnisi pronum est intelligere, quod Moses in lege sua saepe saepius ad haec miracula velut clarissima legationis suae testimonia divina secure adeo provocet ita , ut ipsos contribules suos omnes testes eorundem praesentes appellet dicens: ,,vos vidistis , vestri haec viderunt oculi.u Quoniam autem hi omnes propter eadem illa stupenda, tamquam quae ipsi viderint, revera Mosen ceu legatum Dei suspexerant, et legem eius, etsi onerosam nimis, ceu divinam susceperant: eo- undem omnium et singulorum mentes continuis