Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
27 a miraculis petitur , quibus confirmata fuit- Ex his tamen r brevitatis studio ea unice attingere iuvat, quibus legatio et constitutio Mosaiea ceu divina Aegyptiis, et Hebraeis fuerat commendata ; etsi haud me lateat, a nonnullis haec ipsa Mosis miracula praestigiis , artibusve magicis deputari. Ast, qui ita arguunt, assertum suum nec cum egressu Hebraeorum ex Aegypto, neque cum subsequente historia certa conciliare, neque etiam originem sublimis illius doctrinae, quae in scriptis Mosis obvia est, explicare possunt, ut adeo ipse hic egressus, et subsequens historia verissima, atque haec doctrina testetur, miracula^illa vere patrata fuisse; adeo omnia haec indivulso nexu cohaerent. — Nam ecce: Hebraeos Aegypto egressos fuisse, nullum patitur dubium, prout non modo sacra biblia, sedetManetho ceterique historiographi antiqui testantur. Iam vero, nonne arduum est, populum durae cervicis movere, ut loco commorationis una cum agris, domibus ac pascuis relictis, ad regionem aliam vi occupandam progrediatur, nisi ibi calamitatibus et afTlictionibus pressus alias sedes tranquilliores , commodiores anhelaverit Itaque etiam oppressos fuisse Hebraeos in Aegypto , necesse, velut id et Manetho ipse largitur. Ast nunc quaestio oritur, qui Pharao ad numerosum hunc populum dimittendum inductus