Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
Veni! mox Petrus ad hoc de Nave descendit, Atque ad Jesum super Fluctibus contendit, Videns vero validum Ventum trepidavit, Cumque mergi coepifset, salva me! clam?ivit. Modica? Fidei! Quid dubitas? o Petre! Vortices marini sunt instar firmae Petrae. Per quos nos gradiemur ad Vestram Carinam, Ut credentes sanctam habeatis Doctrinam. Petrus salvatur , Ventus et Mare sedatur, Et Filius Dei in Navi praedicatur. In Genesar sistunt ad Betsaidae Portum, Hinc cunctis Regnicolis est Gaudium ortum. Math. 14- Qui in Cumulo suos infirmos ducentes, ,50. e seq. pro cunctjs sanandis intercedunt rogantes. Quosdam Verba, plures Tactus Fimbriae sanat, Divinus Aspectus Christi plurimos curat. Totam Regionem curando pertransivit Cum caecis Mutos, Surdos, Claudosque curavit Plebique ingentem Laetitiam causavit, Qua? agendo alterum Anuum terminavit. Joan. 7. v. Anno tertio morantem in Galilaea , Interturbat cum Scribis Secta Pharisaea. Querulosas opponunt Incusationes, Ad quas divinas dat Jesus responsiones.