Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
A Jerusalem missi redeunt edocti Odioso suo Officio perfuncti. Convocatis Turmis Jesus nectit sermonem Explicans, quid maculet Animam ,non Carnem. Jesus venit in Partes Tyri, et Sidonis, Curans omnes infirmos hujus Regionis. Egressa de Finibus suis Channanasa Auxilium inkjuirens in Terra Judaea. Jesum instanter orat pro sua Filia , Quamvis non sit orta ex Judae Familia. Scio: non est bonum dare Panem Canibus, Da tamen parvulis de Micis cadentibus. O Mulier! magna est Fides! Quod petisti, Sanitatem Filice tuae impetrasti, A truculento est soluta Daemonio, Et sanata a Morbis meo Imperio. Omnia invenit, qui viva Fide quaerit, Haec petenti tribuit, pulsanti aperit. Qua Fide ducti surdum adferunt, et mutum, Rogantes, ut Loquelam donet, et Auditum. Quem educens de Turba jactantiam fugit, Et spumoso Digito Lingvam elingvem tangit, Ejusque Aures Indice leniter fodit, Ephetha : dicendo , duplicem sensum reddit. Math. i5. V-1 .et seq. Mare. 'j.v. 3i. et seq