Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

scopis, aliisqiie Clericis ab haeresi redeuntibus, sic recipiendis, ut in suis etiam gradibus sine­rentur permanere. Exorta est deinde secta, dicta Lucife r i anorum , in schisma prola­psorum, dum se ab communione eorum segre- gassent, qui Ariminensibus Episcopis, cum fa­ctum suum retraetassent, suam communionem non denegarunt. Co ntroversia vero est, num istius sectae ipse Lucifer auctor exstiterit, vel Luciferiani illius nomine tantum abusi sint ad conciliandam suo schismati auctoritatem. Te^ stimoniis adversum se Lucifer non mediocriter gravatur. Sed habet etiam defensores. Quae ta­men testimonia ita sumi possunt , ut intelJigan- tur de simultate illius cum Eusebio, quoad mo­dum recipiendi sive Ariminenses , sive alios etiam aperte haereticos, non quasi lapsis in crimen, quamvis poenitentiam agentibus, denegandam es­se censuisset communionem, quod erat Nova- tianorum, a quo dogmate talis vir, ab Ecclesia damnato certe abhorruit. Sozomenus, et SocraT tes manifeste dicunt, illum cum Ecclesia Catho­lica consentientem in Sardiniam reversum esse. In Calaritana Ecclesia illius memoria inter San­ctos colitur. Haec scissio Catholicorum per duos Episcopos bifariam Antiochiae duravit usque ad a. 4i3. pag. 485. $. 73. S. Athana s i i opera multi genti­lium facti sunt Christiani. Quamobrem Julianus pelli illum jussit Alexandria, juxta Sozome- menum, vel juxta alios, etiam occidi: qui vero percussorem suum eluserit, cjrnba, qua fugiebat, in ejus occursum conversa. Julianus etiam Ju­daeos hortatus erat ad templum suum Jero- Solymae r e ce difi c and ani. Quod cum facere Ab an. I Aer. dir. usque ad Sec. IK. gl

Next

/
Thumbnails
Contents